|
Aliter. Quatuor sunt genera hominum, primum est nunquam credentium;
secundum credentium, sed vix, et tarde; tertium facile, et mature; et
quartum facile, et non mature. Primo generi fuit dies tenebrarum
incarnatio Verbi; secundo dies caliginis; tertio dies nubis; quarto dies
turbinis. Dies autem haec quasi m ne expansum fuit super montes. Montes
sunt apostoli, mane illuminatio fidei, expansio per fidem operans
dilectio. Quasi igitur mane expansum super montes fuit adventus Christi,
incarnatio Verbi, quia scriptum est: Quasi diluculum praeparatus
egressus ejus; et veniet, quasi imber nobis temporaneus, et serotinus
terrae (Oseae. VI). Vel per montes possunt accipi potentes hujus
saeculi, philosophi hujus mundi, quos subito operuit incarnatio Verbi:
qua infatuata est saeculi sapientia, confusa est mundi prudentia,
calcata saeculi potentia. Unde Apostolus: Quod infirmum est Dei, fortius
est omnibus hominibus; et quod stultum, sapientius. Et infirma elegit
Deus, ut fortia confunderet (II Cor. I).
|
|