|
Sequitur:
Populus multus et fortis.
Populum vocat apostolorum chorum, et Ecclesiam neophytorum. Populus vero
iste multus fuit, non quantitate numeri, sed dignitate meriti; fortis
non robore corporis, sed virtute mentis. Multus itaque, non numero, sed
merito; fortis, non impetu carnis, sed consilio mentis. Multus, quia
scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII). Fortis, quia scriptum est: Ibant,
apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro
nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Multus, unde impenetrabilis;
fortis, unde et insuperabilis.
|
|