CAPUT 32

Sequitur, laudes ejus prosequendo:

Similis ei non fuit a principio,
et post eum non erit
usque in annos generationis et generationis.

Quod utique Salvator manifeste in Evangelio dicens, ait: Beati oculi, qui vident quae vos videtis? quoniam multi reges et prophetae videre voluerunt quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt (Matth. XIII). Quorum vitam gloriosam admiratur Isaias dicens: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas? (Isai. LX.) In columba simplicitas sensuum, in nube aedificatio morum. Pluvia scilicet salutaris doctrinae, et puritas conscientiae. In volatu, pennae geminae dilectionis, et excessus supernae contemplationis.