CAPUT 4

Sequitur, partes exprimens infortunii, dicens:

Residuum erucae comedit locusta:
et residuum locustae comedit bruchus:
et residuum bruchi comedit aerugo.
Expergiscimini, ebrii, et flete:
ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine,
quoniam periit ab ore vestro.

Ostensa superiori parte infortunii, et subsecuta voce lamenti: aggreditur aliud infortunii genus ostendere, et ad illam lamenti speciem conatur descendere. Ait enim:

Gens enim ascendit super terram meam
fortis et innumerabilis.
Dentes ejus, ut dentes leonis:
et molares ejus ut catuli leonis.
Posuit vineam meam in desertum:
et ficum meum decorticavit.
Nudans spoliavit eam, et projecit;
albi facti sunt rami ejus.

Ecce lamentum. Nunc subjicit infortunium, dicens:

Plange, quasi virgo accincta sacco
super virum pubertatis suae.

Et sic alternando infortunium cum lamento decurrit usque ad illud: Ad te, Domine, clamabo. Ubi fit ad Deum supplex invocatio, et calamitatis miseranda expositio, et ipsius delendae humilis, et affectuosa deprecatio. Babyloniorum juxta quosdam designat in Judaeam terribilem adventum, hostilem impetum, ferocem animum: ubique frementem, cuncta vastantem, universa delentem. Vel, quod verius est, Assyriorum superbiam, et ipsius gentis audacem ferociam, sanguinis avidam, gloriae cupidam, casibus expositam, victoriae pronam. Qui sub Sennacherib universam Judaeam vastantes Jerusalem obsederunt. Et quia non divino judicio, sed propriae fortitudini fortunam negotii ascripserunt: rege cum paucis fugiente omnes una nocte ab angelo percussi perierunt. Joel per erucam designat Assyrios; per locustam Babylonios; per bruchum Persas et Medos: per rubiginem Macedones. Hi omnes per successionem temporum, populum Dei vastaverunt: et si quid unus floridum, aut viride, vel forte inconsumptum reliquerat: alio succedente conculcatum, et ad nihilum redactum est. Josephum antiquum, et traditiones Judaeorum, et caeteras ad id pertinentes historias legat, qui super hoc certificari desiderat.