|
Sequitur:
Sed et per fenestras cadent,
et non demolientur.
Fenestrae quinque sunt dispensatio incarnationis, vel quinque modi
divinae contemplationis. Primus modus contemplationis est consideratio
culpae et gehennae; secundus, contemptus praesentium et spes futurorum;
tertius, judicium et regnum; quartus, status corporis et glorificatio,
status secundum quod erit passibile vel impassibile, glorificatio
secundum quod erit ineffabilis pulchritudinis, vel praefulgidae
claritatis; quintus, unius spiritus cum Deo, quod est per omnia
conformatio. Per has fenestras apostoli, et viri apostolici salubriter
cadunt, quando, devota horum consideratione, Creatori sese humiliter
prosternunt. Sic cadendo non demoliuntur, sed potius eriguntur et
consolidantur, juxta illud: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc.
XIV). Unde in Apocalypsi: Et cum darent, inquit Joannes, illa quatuor
animalia gloriam, et honorem et benedictionem sedenti super thronum,
viventi in saecula saeculorum, procidebant viginti quatuor seniores ante
sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum. Et
mittebant coronas suas ante thronum dicentes: Dignus es, Domine Deus
noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem (Apoc. IV), etc.
Quinque sunt fenestrae incarnationis, nativitas scilicet, conversatio,
doctrina, resurrectio, ascensio. Per quas illa quinque, quae de
contemplatione dicta sunt, videntur. Nam per nativitatem ejus, multis
manifesta sunt peccata et gehenna. Conversatio ejus aperte docuit
praesentia contemnere et ad aeterna spem dirigere: doctrina vero satis
agit de judicio et regno; in resurrectione ostensus est status corporis
et glorificatio, quia sicut ipse surrexit in gloriam, ita et nos per
ipsum; in ascensione autem aliquatenus nobis innotuit quomodo spiritus
noster cum Deo uniendus sit. Corpus enim humanum nisi per divinitatem
sibi unitam absque omni vehiculo elevari sursum vel transferri non
potuit. Per has quoque fenestras apostolici viri cadunt, quia
praefatorum sollicita meditatione sese funditus humiliant et carnem suam
atterunt, membra sua mortificant dum ea veraciter ac specialiter
appetunt. Sed non demoliuntur, quia nec benignitas laedere, nec veritas
fallere, nec justitia contemnere, nec castitas corrumpere novit cui
innituntur, nec sapientia falli, nec virtus infirmari, nec potentia
superari, nec aeternitas mutari cui junguntur.
|
|