|
Sequitur:
Et Dominus dedit vocem suam
ante faciem exercitus sui:
quia multa sunt nimis castra ejus:
quia fortia et facientia verbum ejus.
Vox Domini, est divina inspiratio. Vox Domini, inquam, coelestis illa,
quae de omnibus docet unctio. De qua dicitur per Psalmistam: Vox Domini
confringentis cedros. Vox Domini praeparantis cervos. Vox Domini
intercedentis flammam ignis. Vox Domini desertum concutientis (Psal.
XVIII). Haec vox facit castra, quia sanctorum jungit et ordinat
contubernia. Quae quidem sunt multa, et fortia, et verbum ejus
facientia. Multa sunt dignitate meritorum, fortia virtute signorum et
potestate miraculorum, verbum ejus facientia per obedientiam mandatorum,
per eminentiam exercitiorum, per excellentiam consiliorum.
|
|