CAPUT 5

Allegorice vero de persecutione loquitur Ecclesiae generalis, quae quadrifaria legitur: quia primo ab idololatris, secundo ab haereticis, tertio a pseudochristianis impugnata fuisse, quarto ab Antichristo impugnanda legitur. Quod Joel prophetico praevidens oculo, prae magnitudine persecutionis, senes et habitatores terrae in consortium vocat admirationis. Ac si diceret: Ventura sponsae Christi infortunia video, calamitates intueor, varios labores ipsius prospicio: sed sapientiam spiritualium, sollicitudinem quoque carnalium contestor, ut audita per successionem in posterum transfundant: quousque surgat aurora de coelo, veniat Agni sponsa, pullulet Ecclesia: ut nostro praemunita oraculo solida maneat: ne rivalem pro marito recipiat, ne florem sine fructu, monetam sine argento, manipulum sine grano, umbram sine corpore, decepta eligat. Per erucam designat idololatras; per locustas, haereticos; per bruchos, pseudo et carnales christianos; per rubiginem, Antichristi malitiosam sollicitudinem: primos propter spurcitiam, et varietatem idololatriae; secundos propter volatum scientiae, agilitatem ingenii, elationem superbiae; tertios propter aestum, et immunditiam carnalis concupiscentiae; quartum propter immanitatem saevitiae. Postquam enim Ecclesia idololatriae evasit naufragium, in fluctus et procellas haereticorum decidit: sed dum spirituali flante favonio, procella in leniorem versa est auram, rursus in carnalium aestu sustinendo diu laboravit: demum a filio perditionis, qui extolletur supra omne, quod dicitur Deus (II Thes. II), aut quod colitur: multis modis fatigata, varie cruciata, gravissime anxiata: tandem serenitate reddita, ad libertatis portum redibit: pacis domicilium subibit. Et hoc est, quod dicit: Residuum erucae comedit locusta, etc. Haec est gens, quae super terram, id est super Ecclesiam, dicitur ascendisse, fortis et innumerabilis: fortis magnitudine, innumerabilis multitudine; fortis crudelitate, innumerabilis assiduitate; leo, diabolus, vel princeps in terrena potestate summus: ut aliquis haeresiarcha, vel ipse Antichristus. Dentes, ejus satellites. Catuli, optimates, vel subreguli. Molares, carnifices. Eam, quam superius dixit terram, nunc vocat ficum, et vineam, id est Ecclesiam. Terram, propter fidei stabilitatem: vineam, propter poenitentiae austeritatem; ficum, propter dilectionis dulcedinem. Vel terram, propter firmamentum justitiae. Vineam, propter laetitiam spiritualis intelligentiae. Ficum, propter suavitatem coelestis doctrinae. Vel terram, propter fructum spiritualium exercitationum: vineam, propter gratiam coelestium donorum; ficus, propter dulcedinem gaudiorum aeternorum. Haec Agnus Christus sponsae contulit suae, scilicet Ecclesiae. Prima in horto; secunda in cellario; tertia in lecto. In horto namque exercitatur; in cellario laetificatur; in lecto felicitatur. Primo operibus poenitentiae; secundo muneribus gratiae; tertio osculis sapientiae. Sed hanc gens praefata decorticavit, nudavit projecit. Membrana sunt exercitia, folia verba, fructus merita. Exercitia gratiae, verba doctrinae, merita gloriae. Sed hanc gens praefata decorticavit, nudavit, projecit, quia persecutione ingravescente tepuerunt exercitia religionis, siluerunt verba praedicationis, virtutum merita attenuata sunt in multis.