|
Sequitur:
Nunc ergo, dicit Dominus,
convertimini ad me in toto corde vestro,
in jejunio, et fletu et planctu;
et scindite corda vestra,
et non vestimenta vestra.
Et convertimini ad Dominum Deum vestrum,
quia benignus, et misericors est,
patiens, et multae misericordiae,
et praestabilis super malitia.
Quis scit si convertatur,
et ignoscat Deus,
et relinquat post se benedictionem,
sacrificium,
et libamen Domino Deo nostro.
HISTORICE. Sub persona Domini hortatur propheta populum suum
misericordiam divinam flagitare, lamentis, et vocibus flebilibus aures
summae clementiae pulsare, dicens: Convertimini ad me in toto corde
vestro, in jejunio, et fletu, et planctu, etc. Ac si aperte dicat:
Quandoquidem tempus captivitatis approximat, Babylonius instat, vos ergo
instate supplicationi, incumbite orationi; convertimini ad me, ut
Babylonius ad se convertatur, revertimini ad me, ut hostis retro
vertatur. Cum sanctis enim sanctus, et cum electis electus, et cum
perversis eris perversus (Psal. XVII). Allegorice vero, sub persona
Domini admonet in commune omnem statum Ecclesiae fugere a ventura ira,
diluvium peccatorum exstinguere lacrymis poenitentiae, iram superni
judicis placare operibus misericordiae, dicens: Nunc ergo dicit Dominus:
Convertimini ad me, etc. Ac si diceret: Quandoquidem juxta est dies
perditionis, et adesse festinant tempora, quandoquidem terribilis valde
dies instat et magna, quandoquidem vix fugiet quis a ventura ira,
quandoquidem districtus judex non poterit vinci, quia virtus est; non
poterit falli, quia sapientia est; non poterit corrumpi, quia justitia
est; non poterit sustineri, quia aeternus est; non poterit vitari, quia
ubique est. Potest tamen exorari, quia misericordia est; potest placari,
quia benignitas est; potest mundare, quia fons gratiae; potest satiare,
quia panis vitae; potest sedare, quia unctio; potest ornare, quia
plenitudo; potest felicitare et beatificare, quia beatitudo. Ergo aversi
metuentes ejus justitiam, conversi ad ejus fugite misericordiam. De ipso
fugite ad ipsum; de rigore justitiae ad sinum misericordiae. Dominus,
qui timendus est, dicit: qui veritas est, id praecipit quod justum, quod
utile, quod honestum est. Convertimini, inquit, ad me, etc. Quatuor
sunt, duo mala, et duo bona, unum malum, alterum pejus, unum bonum,
alterum melius. Aversio et eversio, en duo mala. Conversio et reversio,
en duo bona. Aversio a Deo per negligentiam, eversio a Diabolo per
malitiam. Conversio ad Deum per poenitentiam, reversio ad ipsum per
innocentiam. Aversio vero fit tribus modis, vanitate, voluptate,
curiositate: vanitate mundi, voluptate sui, curiositate proximi. Eversio
quoque tribus modis, praecipitatione, malitia, desperatione:
praecipitatione culpae, malitia invidiae, desperatione veniae. At
conversio fit tribus modis, confessione, compunctione, mortificatione:
confessione oris, compunctione mentis, mortificatione carnis, ut
scilicet in ore veritas, in mente puritas, in carne pudica sit
sobrietas. Reversio quoque fit tribus modis, devotione, dilectione,
contemplatione: devotione gratiae, dilectione justitiae, contemplatione
gloriae. Vos ergo qui aversi estis a Deo per vitium negligentiae, qui
eversi et submersi diluvio malitiae, convertimini, inquit, ad me in toto
corde vestro. Est conversio cordis, est et conversio operis. Conversio
quoque cordis alia est in toto corde, alia est in parte. Illam vero,
quae in toto corde est, Dominus quaerit, quia ad salutem sufficit.
Alteram vero respuit, quae est in parte, quia ficta est, et longe a
salute. Hinc scriptum est: Spiritus sanctus effugiet fictum disciplinae
(Sap. I). In corde siquidem sunt tria, ratio, voluntas, memoria: ratio
futurorum, voluntas praesentium, memoria praeteritorum. Ratio namque
quaerit futura, voluntas diligit praesentia, memoria retinet praeterita.
Ratio illuminat, voluntas amat, memoria conservat. Cum igitur ratio
summum bonum quaerit et invenit, voluntas recipit et diligit, memoria
sollicite servat et arctius stringit; tunc anima ad Deum se toto corde
convertit. Cum vero ratio sopita supersedet coelestia quaerere, vel
voluntas tepida non curat diligere, vel memoria torpida contemnit
custodire, tunc fit anima ficta, primo vitium incidens ignorantiae,
secundo delictum negligentiae, tertio peccatum malitiae. In utroque
fictam constat esse animam, quia alioqui posset et lumine rationis
ignorantia pelli, et studio voluntatis negligentia excludi, et
sedulitate memoriae malitia sopiri. Ratio igitur quaerens parit
eruditionem, voluntas amplectens dilectionem, memoria stringens
aedificationem. Prima parit lumen scientiae, secunda affectum justitiae,
tertia thesaurum conservat gratiae. Haec est conversio cordis, quam Deus
exigit. Haec est illa, quae prorsus ad salutem sufficit, Sequitur
conversio operis. In jejunio, inquit, et fletu, et planctu. Planctus
refertur ad confessionem, fletus ad compunctionem, jejunium ad
mortificationem.
|
|