|
Sequitur:
Et scindite corda vestra,
et non vestimenta vestra.
Scissio cordium est dissipatio pravorum affectuum.
Vestimenta sunt sanctorum exempla. Jubemur itaque corda nostra scindere,
sed vestimenta illaesa servare, quia et voluntas impura castiganda, ac
purificanda per austeritatem poenitentiae, ac sanctorum exempla sumenda
sunt ad documentum justitiae. Hinc Job: Instauras, inquit, testes tuos
contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in
me (Job X). Item idem: Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere
deliqui: et ut eram dignus, non recepi. Tunc videbit faciem Domini in
jubilo, et reddet homini justitiam suam (Job XXXIII). Magnae utique
utilitatis sunt sanctorum exempla: quae nos erudiunt ad scientiam,
attrahunt ad veniam, accedunt [an accendunt?] ad gratiam, informant ad
justitiam, provehunt ad gloriam. Hincvoce Psalmistae: Memoriam fecit
mirabilium suorum (Psal. CX), etc.
|
|