|
Sequitur:
Quia benignus, et misericors est,
patiens, et multus misericordia
[multae misericordiae],
praestabilis super malitia.
Benignus est, peccatoris sustinens iram; misericors, sustinens
saevitiam; patiens, sustinens contemptum; multus misericordia, sustinens
odium; praestabilis super malitia, sustinens desperationis naufragium.
Benignus, inquam, quia iram inimicorum vertit in mansuetudinem;
misericors, quia saevitiam in pietatem; patiens, quia contemptum in
compunctionem; multus misericordia, quia odium in dilectionem;
praestabilis super malitia, quia barathrum desperationis in gratiam
provehit contemplationis. Haec ordine exposita sunt naturali, nunc
ordine exponantur artificiali. Praestabilis est igitur super malitia,
dum desperationem trahit ad poenitentiam; multus misericordia, dum odium
ad veniam; patiens, dum contemptum ad gratiam; misericors, dum
crudelitatem ad innocentiam; benignus, dum iram et rancorem ad osculorum
gloriam.
|
|