|
Sequitur:
Sacrificium et libamen Domino Deo nostro.
Hae sunt reliquiae benedictionis, opera scilicet sacrificii et
libationis. Sacrificium spectat ad mortificationem carnis, libamen ad
compunctionem mentis. Quia vero opera carnis nefaria perpetravimus, quia
gaudia mentis illicita secuti sumus; contrariis reddamus contraria, ut
et carnis opera exstinguamus per mortificationem, et gaudia illicita per
compunctionem.
Aliter: Sacrificium potest intelligi recta operatio, libamen sancta
contemplatio. In quo sensu libamen Deo, sacrificium attribuitur Domino.
Recte enim agendum est quia Dominus timendus est: de Deo gustatur, unde
et diligendus est.
|
|