|
Sequitur:
Canite tuba in Sion;
santificate jejunium,
vocate coetum,
congregate populum,
santificate Ecclesiam,
coadunate senes,
congregate parvulos et sugentes ubera.
Egrediatur sponsus de cubili suo,
et sponsa de thalamo suo.
Inter vestibulum et altare
plorabunt sacerdotes, ministri Domini,
et dicent:
Parce, Domine, parce populo tuo:
et ne des haereditatem tuam in opprobrium,
ut dominentur eis nationes.
Quare dicunt in populis:
Ubi est Deus eorum?
Adhuc propheta praecipit populo suo orationi devotae instare, et
supplicationi humiliter incumbere omnem aetatem, ordinem, sexum,
conditionem, ostendens periculo subjici. Unde et in commune consulit
supplicationem fieri.
ALLEGORICE. Periculis ostensis Ecclesiae, ad portum eos hortatur
festinare poenitentiae, ne forte sentiant manum Domini super se
aggravari, Horrendum est enim in manum Dei viventis incidere (Hebr. X).
Dicit ergo: Canite tuba in Sion, etc. Horum expositionem relinquimus,
quia de his alias complura diximus. Senes, sunt virtute perfecti;
parvuli, simplicitate et innocentia praediti; sugentes ubera, idiotae
positi sub doctrina. Senes coadunantur, utpote ratione utentes; parvuli
congregantur, et sugentes utpote sub doctrina positi, et sub virga
servientes.
Thalamus est dilectio, cubile contemplatio. Eadem vero anima fit diverso
respectu sponsus et sponsa. Sponsa, dum Verbo unita per amorem secreto,
quadam, ut ita dicam, et ineffabili dulcedine concipit, quod quibusdam
coelestibus indiciis foras erumpentibus ostendit. Sponsus quoque fit dum
sapientiae juncta, et illi soli dedita, per spirituale consortium
sobolem parit, per doctrinae magisterium. Sponsum itaque facit
sapientiae doctrina, sponsam gratiae praerogativa. Sed in tempore
afflictionis egrediatur sponsus de cubili suo, id est studio sapientiae;
et sponsa de thalamo suo, id est, de privilegio descendat contemplativae
gratiae: et squalorem subeant poenitentiae, obtentu quaerendae veniae.
Cum enim Sponsus coelestis videt sponsam suam flentem et gementem,
anxiam et supplicantem, pondus diei et aestus cum aliis, et pro aliis
portantem, statim ab ira flectitur, patienti compatitur, et morae
impatiens dulcedine coelestis osculi mox placatur et indulget, ac unicae
suae favorem populi donat. Hinc Moyses pro populo vice sponsae
supplicat, dicens: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum
magnum: feceruntque sibi Deos aureos; aut dimitte eis hanc noxum; aut si
non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti (Exod. XXXII): cui
Dominus: Ego, inquit, ad praesens condonabo; sed in die ultionis
visitabo (Ibid.) Hinc frequenter legitur in veteri rota, propter Isaac,
propter Jacob praevaricanti populo plurima condonata peccata, multa
cessasse infortunia.
|
|