|
Sequitur:
Inter vestibulum et altare
plorabunt sacerdotes ministri Domini,
et dicent:
Parce, Domine,
parce populo tuo, etc.
Vestibulum est timor Dei, Sancta sanctorum sponsi contemplatio, altare
perfecta dilectio. In vestibulo est populus, circa altare pontifex
summus: in medio templi sacerdotes lugent, ministri gemunt; aequo omnes
reconciliationis funguntur officio. Inter vestibulum et altare pro
populo supplicat sacerdotium, quia et timore premitur ne divina populum
destituat misericordia; et amore regitur, ut praesumat adire thronum
gratiae humili conscientia. Inter vestibulum et altare Deus placatur,
quia quem timor custodit ab illicitis, et amor sublevat in excelsis, ad
integrum reconciliatur. Inter vestibulum, inquam, et altare fit
fructuosa et humilis poenitentia, quam timor pungit, ne torpescat; amor
accendit, ne tepescat. Utilis, inquam, et fructuosa, quia timor
temerariam exclusit praesumptionem, et amor pusillanimitatis abjecit
confusionem. Dicunt ergo: Parce, Domine, parce populo tuo, etc. Tria
sunt judicia hominis praecipua: primum de seipso, secundum de proximo,
tertium de seipso et de proximo. In primo debet esse districtus, in
secundo pius, in tertio justus. Debet enim quisque se accusare
districte, proximum judicare pie, se et proximum discutere juste. Quia
ergo nobis remissi et pii, proximo vero sumus districti et austeri,
dicimus: Parce, Domine, propriae remissioni; parce fraternae
districtioni; parce, inquam, nobis quod injuste egimus; parce quod in
proximo inique fecimus. Vel quia duo sunt loca, duo quoque his adjuncta
pericula: loca, mundus et infernus; pericula, vanitas et calamitas.
Dicitur ergo: Parce, Domine, a vanitate mundi, parce a calamitate orci;
parce, inquam, a prima, ne nos afficiat, parce a secunda, ne nos
absorbeat. Vel quia hominis persona ex gemina constat natura, corpore
scilicet et anima,---in qua quidem natura frequenter peccavimus, in
anima enim impie egimus, in corpore inique fecimus.---dicamus ergo:
Parce, Domine, impietati mentis, parce iniquitati corporis. Vel quia lex
duplex nobis est data, lex scilicet naturae, et lex scripta; utriusque
vero transgressores sumus; dicamus ergo: Parce, Domine, praevaricationi
primae, parce transgressioni secundae. Vel quia actio nobis datur ad
perfectionem praesentis vitae, contemplatio quasi arrha beatitudinis ad
praelibationem futurae; in actione vero remissi, ex contemplatione
fuimus elati, dicamus: Parce remissioni, parce elationi. Parce populo
tuo: populo, scilicet coetui hominum ad juste vivendum tibi congregato.
Tuo, a te condito, a te redempto, utrumlibet a te ponendo.
|
|