CAPUT 6

Tropologice vero de tentationibus animae propheta loquitur. Gentem spiritualem ostendit super eam ascendisse, catervam vitiorum eam justo Dei judicio invasisse, conculcasse, expugnasse, dicens: Residuum erucae comedit locusta: et residuum locustae comedit bruchus: et residuum bruchi comedit aerugo. Scio quosdam ante me haec quatuor animi perturbationes quatuor significare dixisse, et erucam ad timorem, locustam ad spem, bruchum ad gaudium, rubiginem ad dolorem retulisse. De quibus est illud Boetii: Gaudia pelle, timorem, spemque fugato, nec dolor adsit. Nubila mens est, vinctaque frenis, haec ubi regnant. Nos autem eis suam interpretationem relinquimus, et ad alia, quae magis congrua videntur, festinamus. Residuum erucae comedit locusta, etc. Eruca igitur est luxuria; locusta, cenodoxia, id est vana gloria; bruchus gastrimargia; rubigo, ira vel impatientia. Residuum erucae, est castitas; residuum locustae, humilitas; residuum bruchi, sobrietas; residuum rubiginis, mentis lenitas, et patientia. Residuum igitur primi comedit secundum, secundi tertium, tertii quartum: quia saepissime accidit ut de continentia inanis oriatur gloria, humilitatem sequatur ebrietas et crapula, sobrietatem ira, vel impatientia. Nonnunquam enim accidit ut mens adhuc imperfecta dum se vicisse et ad culmen justitiae pervenisse existimat, cadat a victoria, et dum aliquem hostium se videt superasse, totum se sustinuisse belli existimat negotium, totumque se putat superasse exercitum. Sed dum mens decepta de triumpho unius exsultat, non videt misera quod gladium alius exerit, et mortem cominus intentat. Hinc est quod insultans neci luxuriae, jam quasi secura et minus provida gladio percutitur cenodoxiae. Quod si hanc mentis humilitate superasse contigerit, gastrimargia protinus se subingerit. Quia dum incautus animus videt castitatem carnem restringere, dum prospicit humilitatem mentem reprimere, statim voluptati properat condescendere, dicens ita. Quandoquidem nec mentem ventus inanis gloriae agitat, nec carnem illecebra carnalis concupiscentiae titillat, genus esset crudelitatis, si concivem meum stimulis cruciarem dirae necessitatis. Pax mihi in utraque reddita admonet, et indulget ministrare suavia. Sic crapula inducitur, et civis interficitur. Porro si hanc divino auxilio et proprio studio superasse accidit: jam se putans ad integrum evasisse naufragium, in illud rursus incidit infortunium. Nam quia animus continentiam in carne, humilitatem in mente, abstinentiam in corpore, surgere considerat, jam de perfectione praesumens, et prae se caeteros despiciens, si quando resistitur ejus conamini obviatur impetui, occurritur affectui: protinus habenas laxat irae, in verba prosilit impatientiae, dicens: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? (Joan. IX.) Ordo rerum exigit ut priorem locum priora teneant, inferiora inferius jaceant. Scriptum est: Spiritalis omnia judicat; et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Et in lege os leprosi claudi praecipitur (Levit. XIII). Prius igitur recte discas, ut sane doceas; prius bene vivas, ut juste arguas. Hinc Dominus per Job: Memento belli, nec addas ultra loqui (Job XL). Ac si diceret: Tanto se sollicitiorem oportet exhibere mentem contra nequitiae spiritualia (Ephes. VI), quanto illorum arma magis existunt subtilia. Nec de triumphi gratia impatiens fieri debes, vel de victoria aliquorum hostium elatus, qui multorum pates insidiis, et a multis es vallatus. Unde Joel: Residuum erucae comedit locusta; et residuum locustae comedit bruchus; et residuum bruchi comedit aerugo.