|
Sequitur:
Et eum, qui ab aquilone est,
procul faciam a vobis
et expellam eum in terram inviam et desertam.
Faciem ejus contra mare orientale,
et extremum ejus contra mare novissimum.
Et ascendet fetor ejus
et putredo ejus,
quia superbe egit.
Historice. Juxta quosdam, de Sennacherib et ejus exercitu loquitur: qui
superbe egit, quando Deum blasphemavit; qui in terra invia et deserta
expulsus est, quando in Perside, per desertum fugiens in templo Nesrac
Dei sui, a filiis suis occisus est. Quod autem dicit, faciem contra mare
orientale, et extremum ejus ad mare novissimum: tale est. Intentionis
ejus erat transire Jordanem et expugnare Jerusalem; sed finis aliter se
habuit quia circa Euphratem in Perside occubuit. Hebraica siquidem
lingua congregationes aquarum appellavit maria. Unde hic per mare
orientale, Jordanem innuit; per novissimum, Euphratem intelligit. Quod
autem dixit: Ascendit fetor ejus, et putredo ejus ad interitum,
exercitus ipsius respicit. De quo Isaias dicit: Egressus est autem
angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta
quinque millia. Et surrexit mane; et ecce omnia cadavera mortuorum
(Isai. XXXIII). Juxta alios qui sincerius sentiunt, de Nabuchodonosor
sermo est, qui expulsus est in terram inviam et desertam, quando amens
factus cum brutis animalibus diu conversatus est; cujus facies contra
mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum, quia intentionis
ejus erat, ut asserunt historiae, primum orientalem plagam expugnare;
deinde occidentalem sibi subjugare. Quod autem dicit, quod fetor et
putredo ejus ascendit: tale est. Hebraica docet traditio quod,
Nabuchodonosor mortuo, Evilmerodach filius ejus metuens, ne pater suus
revivisceret, corpus ejus de sepulcro extraxit, combussit, et in cinerem
redegit. Quo in quatuor marsupiis dispertito ad quatuor aquilarum colla
ligagavit, quibus per quatuor orbis climata dispositis eas avolare
permisit.
|
|