|
Sequitur:
Nolite timere, animalia regionis;
quia germinaverunt speciosa deserti;
quia lignum attulit fructum suum:
ficus et vinea dederunt virtutem suam.
HISTORIALITER. Post interitum hostis, post naufragium captivitatis
Judaea recepit pristinae faciem serenitatis solis, testamentum
ubertatis. ALLEGORICE vero fructum suum attulit lignum Dominicae
passionis; ficus virtutem et dulcedinem resurrectionis. In adventu
Paracleti, vinea apostolorum dedit fructum suum propagationis. Inde
germinaverunt deserti speciosa, quia ex imitatione passionis, ex spe
resurrectionis, ex doctrina et vita apostolica religionis propagata sunt
gloriosa conventicula. Animalia regionis, homines sunt vitae saecularis.
Ne metuant ergo regionis animalia, quia germinaverunt deserti speciosa,
quoniam per doctrinam religiosorum et sanctimoniam trahuntur saeculares
ad sacramentorum reverentiam, ad praeceptorum obedientiam, ad morum
innocentiam, ad consiliorum eminentiam, ad imitationem Dominicae
passionis, ad spem coelestis resurrectionis, ad sollicitudinem et
fructum religiosae propagationis.
|
|