CAPUT 7

Sequitur:

ALLEGORICE.

Expergiscimini, ebrii, et flete.
Ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine,
quoniam periit ab ore.

Ac si diecret: Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora tentationis. Expergiscimini igitur a sumno lethalis negligentiae, a lecto carnalis concupiscentiae, quia inebriati estis prosperitate voluptatis transitoriae, fundite lacrymas compunctionis, edite ululatum confessionis, qui vino aestuatis transitoriae delectationis. Quoniam periit, inquit, ab ore vestro. Hinc Jacobus: Glorietur frater humilis in exaltatione sua, et dives in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit: Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum; et flos ejus decidit; et decor vultus ejus deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet (Jac. I). Expergiscimini, ad poenitentiam, flete ad veniam, ululate ad gratiam, qui bibitis vinum in dulcedine transitoriae voluptatis, qui inebriamini gloria momentaneae vanitatis; quia scriptum est: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV).