CAPUT 70

Sequitur:

Et, Filiae Sion,
exsultate in Domino Deo vestro;
quia dedit vobis doctorem justitiae,
et descendere faciet ad vos
imbrem matutinum et serotinum,
sicut a principio.
Et implebuntur areae frumento,
et redundabunt torcularia vino et oleo.
Et reddam vobis annos,
quos comedit locusta, bruchus, rubigo eruca:
fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Et comedetis vescentes,
et saturabimini;
et laudabitis nomen Dei Israel,
qui fecit vobiscum mirabilia;
et non confundetur populus meus
usque in sempiternum.
Et scietis quia in medio Israel
ego sum.
Ego Dominus Deus vester,
et non est amplius,
et non confundetur populus meus in aeternum.

HISTORICE. Post consolationem terrae, fructuum, arborum, animalium, ad consolationem transit hominum dicens: Et filiae Sion, exsultate, etc. Quia dedi vobis doctorem justitiae. Doctorem justitiae asserunt Hebraei Ezechiam, de quo scriptum est: Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas; et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses (IV Reg. XVIII). Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his, qui ante eum fuerunt. Et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus quae praeceperat Dominus. Alii Hebraeorum Josiam, de quo scriptum est: Iste fecit quod rectum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui: et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram (II Par. XXXIV).