CAPUT 71

ALLEGORICE. Doctor justitiae Christus est; doctor, qui docet hominem scientiam; doctor utique, qui invenit omnem viam disciplinae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Justitiae, unde scriptum est: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personas hominum (Matth. XXII). Justitiae utique, quia excussit manus suas ab omni munere; justitiae revera, quia reddit unicuique juxta opera sua (Matth. XVI). Justitiae, inquam, quia juste caecat, juste justificat, juste reprobat, juste glorificat, juste damnat. Imber matutinus est legis spiritualis scientia; serotinus, Evangelii gratia. Vel imber matutinus, est ipsius et apostolorum ejus eloquia; serotinus, Patrum spiritualium expositiones, canones et decreta; areae, sunt mentes fidelium jugo disciplinae assuetae, semitis religionis attritae, traditionibus disciplinae regularis politae. Torcularia, ipsa sunt corda inter spem et timorem posita, constantiam inferius, patientiam superius habentia; constantiam in tentatione, patientiam in tribulatione, in tentatione vitiorum, in tribulatione flagellorum. Constantia siquidem premit, et desuper arcet; patientia inferius jacet et pondus sustinet. Constantia arcet vitia, patientia sustinet certamina. Inter haec duo mens sancta quasi in torculari posita premitur, defaecatur, eliquatur: premitur flagellis, defaecatur vitiis, eliquatur ab otiis. Premitur a calamitate, defaecatur ab iniquitate, eliquatur a vanitate. Hinc namque elicitur gemitus purae confessionis, hinc fluunt lacrymae anxiae compunctionis, hinc manant suspiria jucundae devotionis, hinc liquefiunt desideria suavissimae dilectionis, hinc eliciuntur stillicidia limpidissimae contemplationis. Frumentum est perfectio justitiae; vinum, claritas spiritualis intelligentiae; oleum, suavitas purissimae conscientiae.