|
Aliter possunt haec tria referri congrue ad incarnationem Verbi. Fudit
namque ante resurrectionem aperte docendo, miracula faciendo, beneficia
praestando. Infudit post resurrectionem, quibus voluit quasi occulte se
manifestando, discipulis in conclavi residentibus spiritum insufflando,
dicens: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX), etc. Effudit in die
Pentecostes plenitudinem gratiae praestando. Effudit, dico, non minuendo
quidquam divinae sapientiae, sed largiora solito praestando charismata
gratiae. Ac si diceret: In exordio mundi rigavi aridam naturam, in
squalore deserti Moysi in sinum legis stillavi doctrinam, in plenitudine
temporis ubertatem gratiae effundam. Necessaria utique fuit, et congrua
haec effusio in tempore novissimo. Tria namque erant, ignorantia,
concupiscentia, malitia: ignorantia boni, concupiscentia mali, malitia
impoenitendi. Venit ergo Filius, sapientia Dei et virtus; missus est
Paracletus, benignitas ipsius. Sapientia fusa naevum ignorantiae, virtus
infusa sordes purgavit concupiscentiae. Effusio Spiritus mundavit faeces
malitiae. Siquidem sapientia illuminavit, virtus sanavit, benignitas
sedavit. Quod Psalmista praevidens, et oculum prophetiae in posterum
extendens, ait: Secundum multitudinem miserationum tuarum dele
iniquitatem meam. Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea; et a
peccato meo munda me (Psal. L). Ac si diceret: Dele fundendo, lava
infundendo, munda effundendo. Fundendo sapientiam, ab oculis dele
ignorantiam; infundendo virtutem, ab intimis lava concupiscentiam;
effundendo benignitatem, a toto corpore extermina malitiam.
|
|