CAPUT 79

Tria sunt quoque genera somniorum: unum faeculenti animi, alterum sobrii, tertium defaecati. Primum genus falsitati servit; secundum alterutri aut veritati aut falsitati famulatur; tertium veritatem contemplatur. Et ut aliquid de secretis physicae interseram, primum genus est ante digestionem realium phantasmatum, secundum in digestione eorum, tertium post digestionem ipsorum. In primo genere anima obruitur phantasmatum mole: inde falsitatis error. In secundo, quia anima incipit defaecari, aliquid lucis incipit contemplari; quia tamen ex parte maxima manet faeculenta, cito cedit decepta falsitati. In tertio eliquatur ad purum onus faeculentorum phantasmatum: inde veritatis splendor. Est igitur primum genus somnii deceptorium, secundum revelatorium, tertium contemplatorium. Tria quoque sunt genera prophetiae. Primum est admirabile, secundum anceps, tertium humile. Prophetia est inspiratio divina, occultorum eventus immobili veritate pronuntians. Est igitur humilis prophetia, quae de elementis fit et elementatis; anceps quae de moribus hominum fit, et ipsorum consiliis; admirabilis, quae de veritate judiciorum Dei, et ipsius arcanis. Humilis est, quae de proximo fit et noto; anceps, quae de proximo et ignoto; admirabilis, quae de occulto et ignoto. Primum igitur et secundum est filiarum, tertium filiorum. In adventu igitur Paracleti filii et filiae prophetant omni genere prophetiae; senes somniant genere somnii contemplatorio; juvenes vident intellectuali genere visionis et revelatorio. Servi quoque effusionem Spiritus accipiunt. Sed quia tria sunt genera servorum, videndum est qui sunt servi Dei accipientes effusionem Paracleti. Primi siquidem sunt servi naturae, secundi culpae, tertii gratiae. Primi servi mundi, secundi peccati, tertii Christi. Super hos extremos effunditur Paracletus. Sed et Christi servitus secundum tres timores, tres habet gradus differentes. Primus est timor supplicii, quo malum vitatur: hic bonus est. Secundus timor amittendi praemium, quo in vinea Domini anxie laboratur: hic melior est. Tertius timor offendendi, quo homo omnia opera sua veretur, sciens quia Deus non parcet delinquenti (Job IX): hic optimus est. Servus in primo gradu accipit fusionem, in secundo infusionem, in tertio effusionem.