|
Sequitur:
Quoniam periit ab ore vestro.
Hinc Jacobus: Agite, inquit, nunc, divites, plorate, ululantes in
miseriis vestris quae venient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt,
et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum
aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit; et manducabit
carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in diebus
novissimis (Jac. V). Periit, inquam, vinum ab ore vestro, quia scriptum
est: Risus enim dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat
(Prov. XIV).
|
|