|
Sequitur:
Et dabo prodigia in coelo sursum,
et in terra deorsum:
sanguinem, et ignem,
et vaporem fumi.
Sol vertetur in tenebras, etc.
In coelo Dominus prodigia dedit; quia in passione sua sol lucis suae
radios abscondit. Lunam quoque in sanguinem versam esse credimus, licet
hoc in nulla historia legamus, quia hoc a propheta dictum est; ab
apostolis vero assertum, nullatenus inde est ambigendum. In terra dedit
prodigia; quia tam vehementi et insolito motu terra intremuit, ut
monumenta aperta et saxa disrupta sint (Luc. XXI). Sanguinem dedit,
quando Christus ante passionem prolixius orans, et in agonia factus
guttae sanguinis decurrebant in terram. Vapores sunt fluxus lacrymarum
ejus. Ignis, est Spiritus sanctus.
|
|