CAPUT 81

Allegorice. Sol, est Christus; luna, Ecclesia. Sol in tenebras versus, Christus cruci affixus. Unde de caecitate Judaeorum Jeremias loquens: Dabis, inquit, eis, Domine, sculum cordis laborem tuum (Thren. III). Luna versa in sanguinem, Ecclesia est Christi imitans passionem. Sanguis professionem designat martyrum. Ignis, chorum virginum ardore dilectionis aestuantium. Vapor est frequens, et devota compunctio continentium. Haec siquidem sunt subsecuta, ut luna fuerit versa, antequam veniat dies magnus et horribilis. Dies magnus et horribilis dies est passionis et resurrectionis: magnus fidelibus, horribilis non credentibus; horribilis iis, qui dixerunt: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII); magnus illis qui dixerunt: Vere Filius Dei erat hic (Marc. XV). Aliter. Sol in tenebras versus, Christus est in cordibus electorum in articulo mortis obscuratus. Unde et in Evangelio quidam de eo dixerunt: Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel (Luc. XXIV). Hinc per Job: Fratres mei elongaverunt a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me (Job XIX). Luna in sanguinem versa, Synagoga est in Christi passione caecata, testimonii sui sanguine perpetuo condemnata. Sanguis, ignis, vapor triplicem Judaeorum significant pestem: sanguis, corporum mortificationem; ignis, rerum et possessionum combustionem; vapor, per maria et insulas ipsorum relegationem. Si quis vero super his dubitat, Josephum in libro Antiquitatum, et Hegesippum legat. Haec de adventu Christi in carne; nunc loquatur moraliter de adventu Paracleti in mentem. Cum enim Paracletus animam fidelem dignatur visitare, prius reperit eam vitiis scatentem, mox per spiritum timoris compungit eam ad poenitentiam, et ita eam suam facit ancillam. Quam pedetentim per opera poenitentiae permittit excrescere; deinde per devotam praeceptorum obedientiam incipit juvenescere; deinceps per morum innocentiam, et consiliorum eminentiam maturescere; demum per dilectionis privilegium asciscitur in haereditatis consortium. Juxta leges tropologiae, visio, est propria cognitio sui; somnium, excessus animi; prophetia, contemplatio sponsi; coelum, animus; terra, caro; vel coelum, contemplativi; terra, activi. Vapor, compunctio mentis, sanguis, mortificatio carnis; ignis, fervor dilectionis. Sol versus in tenebras, animus est in sui confusus cognitionem; luna in sanguinem, caro in sui mortificationem.