|
Sequitur:
Et erit
quicunque invocaverit nomen Domini,
salvus erit.
Quaecunque super adventum Christi ad missionem Paracleti interpretati
sumus, Judaei ad adventum sui Messiae referunt. In quo, ut ipsi aiunt,
cultus legis ad integrum reparabitur, felicitas pristina restituetur.
Solus populus Judaicus Messiam recipiet; solus eum invocabit, et ipse
exaudiet. Quidam vero doctorum praefatae prophetiae interpretationem ad
judicium ultimum transferunt, in quo, quicunque invocaverit nomen
Domini, salvus erit; quia soli electi tunc eum invocabunt, reprobi vero
a facie horroris Domini stupentes tacebunt. Hoc est enim invocare ex
securitate conscientiae, et virtute meritorum in se vocare. Nos vero
sine cujuscunque sententiae praejudicio, ad adventum Christi in carnem,
et Paracleti in mentem, et hoc referimus, quod dicitur: Omnis, quicunque
invocaverit nomen Domini, salvus erit. Unde et Hieronymus: Quod, inquit,
sequitur: Omnis, quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit, melius
de die passionis Christi, vel resurrectionis accipitur; invocatio vero,
in qua salus consistit, non ex sermone tantum, sed etiam ex corde et
opere constat. Unde hujus tripartitae invocationis gratia, non
insipientium, sed perfectorum esse credenda est: quia quod cor credit os
confitetur, manus opere complet. Nec levis momenti esse putetur haec
invocatio. Licet enim dicatur ab Apostolo: Nemo dicit, Dominus Jesus,
nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII): tamen hoc ipsum dicere non sermone
tantum, sed et affectu ponderandum est. Unde et de Samuele legimus: Et
Samuel inter eos, qui invocant nomen ejus (Psal. XCVIII); hinc de Moyse,
et Aaron: Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos (Ibid.). Econtrario
de reprobis: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in
regnum coelorum (Matth. VII).
|
|