CAPUT 84

MORALITER. Post data in coelo prodigia, post lucem propriae cognitionis, post fumum devotae compunctionis, post sanguinem justae mortificationis, post ignem perfectae dilectionis, sola restat suavitas contemplationis. Ait ergo: Et erit, tunc scilicet, omnis, quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in contemplationis florido lectulo, nihil aliud est nomini Domini invocatio, nisi optata salutis adeptio, desideratissima sponsi et sponsae unitio. Sic salvata sponsa fuerat, sic nomen Domini invocaverat: quae dicebat: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I). Oleum, inquam, nominis effusum sponsa acceperat: quae quia lux est, praesentia illius illuminata erat; quia unctio est, tactu illius sanata exstiterat; quia panis vitae est, amplexu illius satiata fuerat. Illuminata cognitione spiritus, sanata a vanitate mundi, satiata osculo Verbi. Et haec est nominis invocatio. Haec est salutis adeptio, osculorum susceptio, lectuli communio, Verbi et animae unitio. In qua omnis quidem salvatur; quia cum hac luce nemo caecatur, cum virtute nullus infirmatur, cum salute nemo periclitatur.