|
Sequitur:
Quia in monte Sion,
et in Hierusalem erit salvatio
sicut dixit Dominus,
et in residuis, quos Dominus vocaverit (Joel. III).
Quia ecce in diebus illis,
et in tempore illo
cum convertero captivitatem
Juda et Hierusalem,
congregabo omnes gentes,
et deducam eas in vallem Josaphat:
et disceptabo cum eis ibi super populo meo,
et haereditate mea Israel,
quos disperserunt in nationibus,
et terram meam diviserunt,
et super populum meum miserunt sortem.
Et posuerunt puerum in prostibulum,
et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Capitulum hoc prius moraliter discutiamus; deinde ad opaca allegoriae,
et tropologiae jucunda transeamus. Judaei in hoc loco promittunt sibi,
imo somniant, quod in ultimo tempore congregabuntur a Domino et
reducentur in Hierusalem. Nec felicitate contenti ipsum Deum suis
manibus Romanorum filios et filias asserunt traditurum, ut vendant eos
non Persis, et Aethiopibus, et caeteris quae vicinae sunt nationibus,
sed Sabaeis, genti remotissimae, quia Dominus locutus sit, quod populi
sui ulciscatur injuriam. Haec illi, et nostri judaizantes: qui mille
annorum regnum in Judaeae sibi finibus pollicentur, et auream
Hierusalem, et victimarum sanguinem; et filios, ac nepotes, et delicias
incredibiles, et portas gemmarum varietate distinctas.
|
|