CAPUT 86

Locus hic juxta anagogen difficillimus est, et multiplicem recipiens explanationem, ut sub tropologia omnia illa, quae dicta sunt, referamus ad quae Petrus et Paulus apostoli retulerunt, hoc est quando passus est Dominus et resurrexit. Neque enim fieri potest ut superiora, in tempore passionis, et quae sequuntur in die judicii intelligamus: maxime cum sequatur: Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo,---et iste versiculus praecedentibus inferiora connectens, uno dicat cuncta tempore perpetranda. Dicatur ergo: In monte Sion, et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus, etc. Residui sunt Apostoli, caeterique discipuli. Unde Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen (Isai. I), etc. Sicut Dominus dixit. Ubi, vel per quem Dominus dixit? Per Isaiam: De Sion, inquit, exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem (Isai. II). Et per Psalmistam: Diligit, inquit, Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Psal. LXXXVI).