|
Sequitur:
Quia ecce in diebus illis, etc.
In diebus siquidem passionis, et resurrectionis cum captivitatem Dominus
Juda, et Hierusalem convertit; cum scilicet de filiis Abrahae eligendo
sibi aliquot vocavit, vocando justificavit, omnes gentes in valle
Josaphat congregando deduxit; quia scilicet justa et gratuita
misericordia, alios fecit vasa misericordiae in gloriam; alios justae
vasa irae in interitum, et contumeliam (Rom. IX). Moysi enim dixit:
Miserebor cui voluero, et misericordiam praestabo cui miserebor (Exod.
XXXIII). Josaphat judicium Domini interpretatur, per quod damnatio
reproborum designatur. In tempore igitur conversionis electorum
reprobatur multitudo impiorum; quia in articulo et mysterio Dominicae
passionis causa et summa salutis constat et perditionis. Unde Apostolus:
Quicunque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati
sumus (Galat. VI). Item idem: Ego enim, inquit, stigmata Jesu Christi,
in corpore meo circumfero (Ibid.). Hic Dominus ad Moysem: Cum viderit,
inquit, angelus sanguinem in superliminari, et super utrumque postem,
transcendet ostium; et non sinet percussorem ingredi domos vestras, et
laedere (Exod. XII). Hinc Dominus per Ezechielem: Omnem, inquit, super
quem videris Thau, ne occidas (Ezech. IX). Et Apostolus: Omnia, inquit,
pene in sanguine mundantur, et sine sanguinis effusione non fit remissio
(Hebr. IX).
|
|