CAPUT 88

Sequitur:

Et disceptabo cum eis ibi,

scilicet in valle Josaphat. Pro populo suo et haereditate, pro causis subjunctis contra gentes Dominus disceptat; quia inde gentes judicium suscipiunt damnationis, unde in sequentia facinora inciderunt. Hoc testimonium ad idololatras et haereticos respicit, qui populum Domini seducentes, ipsum populum partiti sunt et terram illius dividentes, multisque eam inter se erroribus separantes, ad culturom idolorum compulerunt, ut alii colerent Jovem, alii Phoebum, alii Junonem, alii Minervam, Rubiginem, Anubim, crocodilum, et ibim, noctuas, accipitres, et ciconias. Haeretici quoque terram Domini, id est Ecclesiam diviserunt, et super populum ecclesiasticum sortem miserunt, quando eos seducentes, et ad haeresum errorem deducentes, Arius Arianos, Sabellius Sabellianos, Manes Manichaeos, et alii alios erroris sui discipulos fecerunt.