CAPUT 91

MORALITER. Duae sunt spirituales captivitates; captivitas scilicet Juda, id est confessionis; et captivitas Hierusalem, id est contemplationis. Quando contemplatio captivatur, statim anima curis impugnatur, negotiis occupatur, tumultibus et desideriis illicitis infestatur. Quando vero confessio tendit in captivitatem, tunc infelix in tenebras descendit vitiorum et desperationis calamitatem. Tunc daemones terram Domini, id est, fidelem animam vitiis dividunt; super populum virtutum peccatorum sortem mittunt. Tunc puerum, id est, puritatem mentis, prostituunt illicitis desideriis. Tunc pucilam, id est, cordis innocentiam vendunt pro vino, id est, laetitia temporali et terreno delectamento. Sed cum in dic salutis et in tempore placito visitare dignatur oriens ex alto, infundit cognitionem veritatis, et tunc revocatur confessio; praestat amorem virtutis, et reducitur contemplatio. Et tunc gentes vitiorum deducuntur in vallem judicii: et eo quod egerunt inique adversum chorum virtutum, arripiunt iter exterminii. Possumus ad diem judicii superiora referre; sed quia ad alia festinamus, placet ea lectoris arbitrio committere.