CAPUT 92

Sequitur:

Verum quid mihi et vobis,
Tyrus et Sidon,
et omnis terminus Palaestinorum?
Nunquid ultionem vos reddetis mihi?
Et si ulciscemini vos contra me,
cito velociter reddam
vicissitudinem vobis
super caput vestrum.
Argentum enim meum,
et aurum tulistis:
et desiderabilia mea,
et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Et filios Juda,
et filios Hierusalem vendidistis
filiis Graecorum,
ut longe faceritis eos
de finibus suis.
Ecce ego suscitabo eos
de loco in quo vendidistis eos,
et convertam retributionem vestram
in caput vestrum.
Et vendam filios vestros
et filias vestras
in manibus filiorum Juda;
et venundabunt eos Sabaeis,
genti longinquae,
quia Dominus locutus est.

Haec Judaeis adversus Tyrum, et Sidonem, et Palaestinorum terminos dici arbitrantur, quod, tempore captivitatis Judaicae, quando victi sunt a Romanis, Dei populum persecuti sunt, imo in ipso populo ipsum Deum, qui praefuit populo. Ego igitur, inquit, reddam vobis quae populo meo, imo mihi, fecistis, quia argentum meum, et aurum meum id est vasa templi, et quidquid pretiosissimum fuit, tulistis et consecrastis idolis vestris. Haec autem narrat historia Chaldaeos magis fecisse, qui vasa templi Domini posuerunt in templo suo. Unde Balthasar postea in phialis potat: statimque regnum ejus in Medos, Persasque transfertur. Sed quia post diem Domini magnum et horribilem haec futura dicuntur, quae apostoli in resurrectionem Domini interpretantur, et Hebraei in futurum tempus judicii differunt, de Romanis magis intelligendum est: quod Vespasianus et Titus, Romae templo pacis aedificato, vasa templi et universa donaria in delubro illius consecrarunt: quae Graeca et Romana narrat historia.