|
Mystice vero de adventu Christi in carnem agitur. Possunt per Tyrum, et
Sidonem, et Palaestinos, intelligi idololatrae et haeretici: si de
ipsius adventu ad judicium, daemones; si de ipsius adventu in mentem,
vitia et carnales passiones. Omnibus vero velociter citoque Dominus
vicissitudinem reddet, quia et de primo adventu legitur: Qui non credit,
jam judicatus est (Joan. III). Item: Nunc judicium est mundi (Joan.
XII), etc. Et de secundo: Ite, maledicti, in ignem aeternum (Matth.
XXV). Et de tertio: Paupercula tempestate convulsa, absque ulla
consolatione. Ecce ergo sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te
in sapphiris (Isai. LIV), etc. Argentum, est eloquentia; aurum,
sapientia; desiderabilia, religiosissima; pulcherrima, honestissima.
Honestum spectat ad famam, religiosum ad conscientiam. Delubra, sunt
culturae idolorum, vel sectae haereticorum, vel consuetudines vitiorum.
Filii Juda, activi; filii Hierusalem, contemplativi. Graeci mendaces,
falsiloqui homines scilicet, vel motus animi. Graeci siquidem
interpretantur est et non per quod signatur fallacia et mendacium; per
haec vero, quae supra diximus, coetus eorum, vel chorus virtutum longe
fit a suis finibus. Sed Deus ultionis Dominus cito velociter reddet
vicissitudinem: qui retributionem inimicorum convertit.
|
|