CAPUT 94

Unde et sequitur:

Ecce ego congregabo eos, etc.

Et vendam filios vestros
et filias vestras
in manibus filiorum Juda;
et venundabunt eos Sabaeis,
genti longinquae.

Filii praefatorum, allegorice, sunt discipuli gentilium, vel haereticorum; moraliter, motus vitiorum. Manus filiorum Juda, sunt confessiones et opera poenitentiae. Salubriter igitur praefati his manibus traduntur: quia et hi per confessionem fidei ad gratiam redeunt baptismi; et illi, per confessionem peccati et opera poenitentiae, ad veniam culpae, ad gratiam obedientiae, ad puritatem evolant innocentiae. Et hinc eos Sabaeis genti longinquae venundant, quia praefatos praefate purificatos odio peccati, abjectioni sui contemptui mundi applicant. Saba siquidem intepretatur captivitas. Primo ergo captivatur iniquitas odio peccati, secundo curiositas abjectione sui; tertio vanitas contemptu mundi. Aliter praefatos praefati exercitatos Sabaeis venundant, quia post opera poenitentiae, post devotionem obedientiae, post fructus dignos justitiae sublevant praefatos ad quietem contemplativae laetitiae. Saba dicitur gens longinqua. Unde et contemplativa familia, gens dicitur remota: quia a turbis vitiorum, a curis negotiorum, et ab exercitio actionum procul est sequestrata.