|
Sequitur:
Clamate haec in gentibus:
Sanctificate bellum, suscitate robustos.
Accedant et ascendant omnes viri bellatores;
concidite aratra vestra
in gladios et ligones vestros in lanceas.
Infirmus dicat:
Quia fortis ego sum, erumpite,
et venite, omnes gentes de circuitu,
et congregamini.
Ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Consurgant et ascendant gentes
in vallem Josaphat,
quia ibi sedebo,
ut judicem omnes gentes in circuitu.
Mittite falces,
quoniam maturavit messis.
Venite et descendite,
quia plenum est torcular.
Exuberant torcularia,
quia multiplicata est malitia eorum.
Populi, populi in valle concisionis
quia juxta est dies Domini
in valle concisionis.
Sol et luna obtenebrati sunt;
sed et stellae retraxerunt splendorem suum.
Judaei locum istum ad Goth et Magoth gentes referunt saevissimas (de
quibus nos supradiximus), arbitrantes eas ultimo tempore, quando
Hierusalem fuerit instaurata sub mille annorum imperio, contra Dei
populum esse venturas, et in valle Josaphat, quae ad orientalem partem
sita est, esse ruituras. Advenisse enim tempus occisionis earum dicunt,
et effundendi sanguinis instare vindemiam. Haec Judaei frustra somniant.
Nos autem veritatem rei pandentes allegorice ea prosequamur, ac deinde
ad jucunda tropologiae secreta rimanda transeamus. Si de adventu Domini
in carnem in praesenti agitur, littera sic competenter legitur. Hortatur
ergo propheta in praesenti vates divinos, et comprophetas suos, ut
denuntient de die in diem salutare Domini, annuntient inter gentes
gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus: annuntient, inquam,
incarnationem Verbi, passionem et resurrectionem Jesu Christi; super
apostolos adventum Paracliti, praedicationes eorum, virtutem signorum,
gratiam miraculorum, conflictus verborum, agones certaminum, passiones
corporum: in omnibus virilem constantiam, et celerem de gentibus
victoriam. Et hoc est quod dicit: Clamate haec in gentibus. Ac si
diceret: Nolite parcere, nolite silere. Sic vinci gentibus erit gloria:
ita siquidem succumbere gloriosa victoria. Sanctificate bellum. Si enim
cujus finis bonus est, ipsum quoque bonum est: hoc bellum quoque procul
dubio sanctum est, cujus finis sanctus est. Et hoc bellum sanctificare,
est bellum sanctitate donare. Nonne bellum sanctificatur, ubi virtus
triumphat, et vitium necatur? Nonne, inquam, sanctificatur bellum, ubi
victo reputatur victoria, succumbenti corona, ubi fugienti praemium,
superato ascribitur regnum? Suscitate ergo robustos, apostolos scilicet
et apostolicos viros. Quid est suscitare, nisi sursum excitare? Quid est
sursum excitare, nisi sursum elevatos, virtutibus munitos, miraculis
decoros annuntiare? Viri igitur bellatores, verbi scilicet
praedicatores, coelestis militiae duces ad praedicationem accedant,
super colla gentium ascendant. Ascendant, inquam, super jugum fidei
gentium per virtutem prodigiorum, per coruscationem miraculorum. Deinde
sermo propheticus ad eos convertitur, dicens: Concidite aratra vestra in
gladios, et ligones vestros in lanceas. Quid sunt aratra, nisi membra
mortificata? quid est aratra in gladios concidere, nisi membra
mortificata pro cura fidei, pro virtute verbi, neci frequenter opponere?
Hoc illi fecerant, de quibus in Actibus apostolorum legitur: Ibant
apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro
nomine Jesu contumeliam pati (Act. V). Hinc Apostolus: Puto enim quod
Deus nos apostolos novissimos ostendit, et tanquam morti destinatos,
quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus (I Cor.
IV). Item, idem: Usque in hanc horam, inquit, esurimus, et sitimus, et
nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus
operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus, persecutionem
patimur, et sustinemus; blasphemamur, et obsecramus, tanquam purgamenta
hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc (ibid.). Ecce
quomodo aratrum conciditur. Nunc videamus quomodo in gladium
convertatur: Bonum, inquit, est mihi magis mori, quam ut gloriam meam
quis evacuet. Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas
enim mihi incumbit. Vae enim mihi si non evangelizavero! Si autem volens
hoc ago, mercedem habeo. Si autem invitus, dispensatio mihi credita est
(I Cor. IX). Ligones sunt variae mentis compunctiones. Lanceae sunt
severae comminationes. Quid est autem ligones in lanceas concidere, nisi
ex varia mentis compunctione ardorem fidei, virtutem verbi, vim
sententiarum concipere? Hinc Sponsus ad sponsam in Canticis: Oculi tui,
inquit, sicut piscinae in Hesebon, quae sunt in porta filiae
multitudinis (Cant. VII). Oculi Sponsae, sunt claritas fidei, et
intelligentia divini eloquii. Hesebon interpretatur cingulum moeroris:
piscinae Hesebon, sunt diversa genera compunctionis. Oculi igitur
Sponsae sunt sicut piscinae in Hesebon: quia inde magisque
clarificantur, unde in praefatis piscinis frequentius lavantur. Gladius,
est de praesenti virilis conceptio: lancea, de futuro salubris
comminatio. Doctores igitur per contemptum sui, et mortificationem
carnis, fiduciam divinitus accipiunt fraternae correptionis. Per
devotionem: compunctionis potestatem et gratiam comminationis
|
|