|
Sequitur:
Sol et luna obtenebrati sunt,
et stellae retraxerunt splendorem suum.
Sol est mundi philosophia: luna saecularis potentia: stellae, caeterae
potestates Sol vero et luna in humilitate judicii obtenebrati sunt: quia
ex quo sapientes hujus mundi, potentes hujus saeculi ad fidei claritatem
accesserunt, statim sui erroris tenebras agnoverunt. Stellae vero
retraxerunt splendorem suum, quia dum discipulos Christi in causa fidei
contemptum arripere mundi, abjectionem sui, agonem sitire martyrii; dum
eos fulgentes signis, ornatos prodigiis, gloriosos miraculis
prospexerunt, mox ab elatione conversi, a dignitate terrena prostrati,
humilitatem Christi sectati, colla fidei dederunt. Et hoc est stellas
splendorem suum retrahere: potentes hujus saeculi, optimates hujus mundi
amplectendo humilitatem fidei, florem mundi omni modo despicere. Haec
vero de adventu Christi in carnem. Si vero de ultimo adventu legatur, ut
quibusdam placet, facilis erit in parte interpretatio: difficilis vero,
et absurda, et inconveniens erit quorumdam assignatio. In illo enim
districto judicio quae erunt aratra? qui gladii? qui ligones? quae
lanceae, falces, torcularia? Sed qui id asserunt, ad locum allegoriae
currunt. Nos vero, ut eis morem geramus, dicimus praefatas gentes
idcirco deduci in vallem judicii, ut interficiantur, et corruant, ut a
Domino judicentur. Cujus moerorem diei, et tormenta pereuntium, nec sol
quidem nec luna, nec astra caetera poterunt intueri; sed retrahent
fulgorem suum, et severitatem judicantis, reddentisque uniuscujusque
opus in caput suum, respicere non audebunt. Non quia clementiora sunt
Dei judicio, sed quo omnis creatura in tormentis aliorum, de sui
pertimescit judicio.
|
|