|
Servo Christi Petro, H., gustare et videre quoniam suavis est Dominus!
(Psal. XXXIII.)
Cogitanti mihi, frater charissime, quomodo dilectionem vestram ad
memoriam mei excitare possem, primum occurrit, ut de ipsa vobis
dilectione scriberem, qui nihil aliud praeter ipsius dilectionis munus a
vobis postularem. Quod ergo potui feci, charitatem quibus valui verbis
commendavi, quatenus dum ejus laudem legitis, quam ardenter ego eam et
in vobis diligo, et a vobis expeto, scire valeatis. Nec irasci ipsa
vestra charitas mihi debet, si ejus igni jam fortiter ardenti exiguum
verborum meorum flatum tepidus ipse admoveo, non tam ut illa magis
ardeat, quam ut mei erga se desiderii conamen agnoscat. Legite ergo
atque diligite, et quod propter dilectionem legitis, ad hoc legite ut
diligatis: totum ex dilectione fit, dilectio mittit, dilectio suscipit,
dilectio est quod tribuitur, dilectio quod recompensatur.
|
|