|
Tam multos jam laudatores charitas habuisse cognoscitur, ut si quid ego
in laudem ejus dicere coepero, praesumptio fortassis magis quam devotio
videatur. Quis enim sanctorum a principio mundi exstitit, qui non
charitatem nobis aut verbo, aut facto commendavit? Charitas Abel
martyrem fecit, (Gen. IV), charitas Abraham de terra sua eduxit (Gen.
XII), quia et ille per charitatem innocenter mortem pertulit, et iste
per charitatem natale solum libenter deseruit, uterque per charitatem
terra coelum commutavit. Charitas sola est quae ab initio servis Dei
mundi hujus illecebras fugere, voluptates calcare, carnis
concupiscentiam cohibere, desideria frangere, honores contemnere,
postremo universa praesentis vitae blandimenta respuere, ipsam quoque
pro desiderio vitae perpetuae mortem suadet non timere. Hanc vim
dilectionis Paulus senserat, cum dicebat: Quis nos separabit a charitate
Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas,
an periculum, an gladius? Spero autem, quia neque mors, neque vita,
neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque
futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura
alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu
Domino nostro (Rom. VIII). Hinc sponsus in Canticis canticorum sponsam
de virtute dilectionis admonet, dicens: Pone me ut signaculum super cor
tuum, pone me ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors
dilectio, dura sicut infernus aemulatio (Cant. VIII). Mors etenim
viventes exstinguit, infernus autem nec mortuis parcit. Dilectio autem
ut mors fortis est, quia sicut illa sensum carnis, sic ista affectum
concupiscentiae carnalis perimit. Dura est sicut infernus aemulatio,
quia eos, quos intus trahit desiderium aeternorum, non solum foris
blanda respuere, sed et adversa quaeque et aspera pro eo quod diligunt
adipiscendo, cogit tolerare. Consideremus quot jam martyres per tormenta
ad regnum coelorum transierunt. Qualem ergo in eis vim amoris arsisse
credimus, quos propter Deum nec sibi pepercisse videmus! Consideremus
quid dimiserint, quid secuti sint, qua transierint. Quid dimiserint
videmus, quid secuti sint non videmus sed credimus, qua transierint
audivimus. Bona ista temporalia dimiserunt, bona aeterna secuti sunt,
per tormenta transierunt? Conveniamus nunc cor nostrum, et videamus si
acquiescat nobis omnia quae hujus mundi sunt, relinquere, non gloriam,
non honorem, non divitias amare, non arridere, prosperis non
condelectari blandis, non congratulari laetis. Domine, imperfectum meum
viderunt oculi tui (Psal. CXXXVIII). Quam longe ab hac non dicam
perfectione, sed perfectionis inchoatione me video! Et certe parum hoc
erat amicis Dei, ut pro amore aeternorum ista spernerent, ista
calcarent, sed abjectis his omnibus alacriter ad votum currentes, nec
minis teneri poterant, nec tormentis. Trahebat eos charitas, et ideo nec
retrahebat cupiditas, nec terrebat adversitas. Currebant ergo, mundum
post se reliquerant, Deum ante se habebant. Sed interposita sunt
tormenta ut interrogarentur, vel quo desiderio hunc quaererent, vel qua
constantia illum despexissent. Interrogata est veritas, probata
charitas, confusa iniquitas. Accedunt illi ad poenas intrepidi, et
quantum mentem amor intus vulneraverat, tantum caro foris vulnera sua
despiciebat. Accedunt, et transeunt, atque morientes confessi sunt, quo
viventes desiderio cucurrerunt. O charitas, quomodo illis sapiebas, quam
dulcis eis fuisti, quos tanta propter te sustinere coegisti! Quibus
illos ad te vinculis traxisti, quos mundo et per blandimenta retrahente,
et per tormenta repellente, perdere tamen non potuisti. Cucurrerunt,
quia tu eos traxisti; transierunt, quia tu eos juvisti; pervenerunt,
quia tu eos suscepisti. Quam inexstinguibiliter in praecordiis eorum
arsisti, quia nec probris, nec praemiis, nec poenis obrui potuisti. Ista
quasi quaedam flumina inundaverunt, sed multa flumina, et aquae multae
charitatem exstinguere non potuerunt. O charitas quid dicam de te?
quomodo laudabo te? Si saperem te, appreciarem te; si scirem quanti
vales, pretium appenderem pro te. Sed forte excedis angustias meas, nec
invenire tuum pretium potero penes me. Dabo tamen quod habeo, et totum
quod habeo dabo, totam domus meae substantiam pro te commutabo. Totum
quod est in habitaculo corporis mei, totum quod est in habitaculo cordis
mei pro te dabo, cum totum dedero totum quasi nihilum reputabo. Omnes
delectationes carnis meae, omnes jucunditates cordis mei pro te libenter
impendam, ut te solam habere, te solam possidere valeam. Tu sola mihi
meis omnibus charior, tu sola mihi utilior, tu sola suavior, tu sola
jucundior, amplius delectans, abundantius satians, tutius salvans,
felicius conservans. Aliis etiam annuntiabo de te. Dic mihi, o cor
humanum, utrum magis eligis, semper gaudere cum hoc saeculo, an esse
semper cum Deo? Quod plus diligis, hoc potius eligis. Audi ergo, ut aut
corrigas dilectionem, aut non differas electionem. Si mundus iste
pulcher est, qualis putas est pulchritudo ubi Creator mundi est? Dilige
ergo ut eligas, dilige melius ut eligas salubrius. Dilige Deum, ut
eligas esse cum Deo, ergo per dilectionem eligis. Sed quo plus diligis,
eo citius pervenire cupis, et festinas ut apprehendas, ergo per
dilectionem curris, et per dilectionem apprehendis. Item quo plus
diligis, eo avidius amplexaris, ergo per dilectionem frueris. Vide
quomodo totum tibi est dilectio, ipsa est electio, ipsa est cursus, ipsa
est perventio, ipsa est mansio, ipsa est beatitudo. Dilige ergo Deum,
elige Deum, curre, apprehende, posside, fruere. Jam, inquis, elegi, qua
via curram ut perveniam? Per viam Dei curritur ad Deum. Non possum,
inquis, viam inexpertam solus currere: da socios ne aberrem. Cum iis,
qui in via Dei currunt, curre et tu viam Dei, meliores socios habere non
potes in via quam illos, qui jam olim cucurrerunt in ea, et per longam
currendi experientiam et usum laboris nec errare timent nec deficere.
Quae est ergo, ais, via Dei, et qui sunt currentes in ea? Rectae sunt
viae Domini, et justi ambulabunt in eis. Justitia est ergo via, et justi
sunt qui in via currunt. Et ne forte moveat te quod ambulantes nomino,
et iterum currentes dico, velociter ambulare ipsum est currere. Sicut
ille faciebat, qui dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal.
CXVIII.). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini
(ibid.); ut idem intelligas ambulare et currere, ne beatiorem beatis se
diceret, si illis ambulantibus ipse cucurrisset. Habes ergo viam, habes
socios in via, habes haereditatem in patria, habes qua pergas, cum
quibus pergas, ubi requiescas. Qua pergas, justitiam. Cum quibus pergas,
amantes et sectantes justitiam. Quo pervenias, et in quo requiescas, et
auctorem justitiae, et fontem vitae. Nulla via justitia rectior, nulla
societas justorum societate melior, nulla requies Deo tranquillior.
Perge securus, perge festinus, ut velociter pervenias, feliciter
requiescas: cito pergere est ardenter amare. Vide ergo quomodo totum
bonum tuum ex charitate pendet. Per charitatem viam eligis, per
charitatem viam curris, per charitatem ad patriam pervenis. Vis scire,
quod non nisi per charitatem viam justitiae eligis? Si quis, inquit
Dominus, diligit me, sermones meos servabit (Joan. XIV); de ipso autem
sermone alibi dicitur: Sermo tuus veritas est (Joan. XVII); de qua
iterum Psalmista: Viam, inquit, veritatis elegi, judicia tua non sum
oblitus (Psal. CXVIII). Si ergo sermo Domini veritas est, per illam
utique charitatem via veritatis eligitur, per quam sermo Domini
impletur. Ergo charitas eligit viam justitiae. Sed nunquid sine
charitate via justitiae non eligitur, et sine charitate curritur? Audi
idem ipsum Psalmistae (quod superius commemoravi) testimonium, quo
dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum (ibid.).
Quid est enim cor dilatatum, nisi cor amore fervens, cor a charitate
impletum? Per charitatem igitur cor dilatatur, corde dilatato via
justitiae curritur. Per charitatem itaque eligis, per charitatem curris,
per charitatem apprehendis et frueris. Deus, inquit Joannes apostolus,
charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Qui igitur charitatem habet, Deum habet, Deum possidet, in Deo manet (I
Joan. IV). O bona charitas, per quam Deum diligimus, Deum eligimus, ad
Deum currimus, ad Deum pervenimus, Deum possidemus. Quid amplius dicam
de te, charitas? ducem te dixi in via Dei. Et quid si teipsam viam Dei
dixerim? utique sic charitas tu via es. Sed non sicut aliae viae tu via
es: Adhuc, inquit Paulus apostolus, excellentiorem viam vobis
demonstrabo (I Cor. XII); de te enim dixit, o charitas: Tu es namque via
superexcellens, via supereminens, vias distortas dirigens, vias rectas
ostendens. Tu es caput viarum rectarum, omnes viae rectae a te exeunt et
in te recurrunt. Nam praecepta Dei viae sunt ejus, quae omnia a te
pendent et in te consistunt. Tu es plenitudo justitiae, perfectio legis,
consummatio virtutis, agnitio veritatis. Via igitur es, o charitas.
Qualis via? superexcellens, suscipiens, dirigens et perducens. Cujus
via? via hominis ad Deum, et via Dei ad homines. O beata via, quae sola
commercium nostrae salutis agnoscis! Tu Deum ad hominem deducis, tu
hominem ad Deum dirigis. Ille descendit quando ad nos venit; nos
ascendimus, quando ad illum imus. Nec ille tamen nec nos nisi per te ad
alterutrum transire possumus. Tu mediatrix es, adversos concilians,
disjunctos socians, et tantum dispares, quodammodo coaequans. Deum
humilians, nos sublimans, illum ad ima trahens, nos ad summa erigens.
Sic tamen ut nec abjecta, sed pia sit ejus descensio, nec superba, sed
gloriosa sit nostri exaltatio; magnam ergo vim habes, charitas, tu sola
Deum trahere potuisti de coelo ad terras. O quam forte est vinculum
tuum, quo et Deus ligari potuit, et homo ligatus vincula iniquitatis
disrupit! Nescio si quid majus in laudem tui dicere possim, quam ut Deum
de coelo traheres, et hominem de terra ad coelum elevares. Magna virtus
tua, ut per te usque ad hoc humiliaretur Deus, et usque ad hoc
exaltaretur homo. Considero Deum ex femina natum, infantem, pannis
obsitum, vagientem in cunis, sugentem ubera. Respicio postea
comprehensum, ligatum, flagellis caesum, spinis coronatum, sputis
illitum, lanceatum, clavis fixum, felle et aceto potatum, illic indigna,
hic dira passum, et tamen cur vel illa dignaretur, vel ista pateretur,
si causam quaerimus, aliam praeter solam charitatem non invenimus. O
charitas! quantum potes? si tantum invaluisti erga Deum, quanto magis
erga homines! Si Deus propter hominem tanta pertulit, quid homo propter
Deum tolerare recusabit? Sed fortassis facilius vincis Deum quam
hominem, magis praevalere potes Deo quam homini, quia quo magis beatum,
eo magis Deo est debitum a te superari. Hoc optime tu noveras, quae ut
facilius vinceres, prius illum superabas; adhuc nos rebelles habuisti,
quando illum tibi obedientem de sede paternae majestatis usque ad
infirma nostrae mortalitatis suscipienda descendere coegisti. Adduxisti
illum vinculis tuis alligatum, adduxisti illum sagittis tuis vulneratum.
Amplius ut puderet hominem tibi resistere, cum te videret etiam in Deum
triumphasse. Vulnerasti impassibilem, ligasti insuperabilem, traxisti
incommutabilem, aeternum fecisti mortalem. Haec omnia fecisti, ut dura
corda nostra emollires, et insensibiles affectus compungeres, et ut se a
torpore suo resolverent, et facilius ea sagittae tuae penetrarent. Nec
incassum hoc fecisti, multis, enim sic a te superati sunt, multi jam
tibi manus dederunt. Multi jam in suis praecordiis sagittas tuas infixas
portant, et altius adhuc eas infigi desiderant. Delectabiliter enim et
suaviter vulnerati sunt, et plagas tuas se percepisse nec dolent, nec
erubescunt. O charitas! quanta est victoria tua! unum prius vulnerasti,
et per illum omnes postmodum superasti. O charitas! laudavi te quantum
potui, et multum cogito mecum si quid adhuc sit, quod in laudem tui
excellentius possit dici. Nescio enim an forte majus sit te Deum dicere
an Deum te superasse. Quod si majus est, etiam hoc libenter et
fiducialiter de te dicam: Deus charitas est, et qui manet in charitate
in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. IV). Audi, homo, et ne amplius
parum reputes si charitatem habes, audi quod Deus charitas est. Nunquid
parum est Deum in se manentem habere? tantum est charitatem possidere,
Deus enim charitas est. Hoc privilegium sola charitas habet ut Deus
dicatur et sit, ita ut nulli alteri hoc convenire possit. Non enim
dicitur: Deus humilitas est, aut: Deus patientia est, sicut dicitur:
Deus charitas est, quia cum omnis virtus Dei donum sit, nulla praeter
solam charitatem hoc habet, ut non solum donum Dei, sed etiam Deus dici
possit. Charitas autem ideo donum Dei est, quia Spiritus sanctus a Deo
datur fidelibus, ideo autem Deus est, quia idem Spiritus illi, a quo
datur consubstantialis est in eadem Deitate, et coaeternus. Reliqua
igitur gratiarum dona largitur Deus etiam iis, quos reprobat, solam
autem charitatem quasi seipsum iis tantum, quos diligit in praemium
servat. Charitas igitur est fons proprius, de quo non communicat
alienus, quia, sicut dictum est, reliqua dona gratiarum ii etiam, qui
per vitam reprobam a Deo alieni sunt, nonnunquam percipiunt. Charitatem
autem malus habere non potest, sed quicunque illam habet, non jam
alienus est a Deo, sed ipse in Deo, et Deus in eo manet. Sic familiaris
est Deo charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non
fuerit. Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater
meus diliget eum et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus
(Joan. XIV). Si ergo charitas tecum est, venit Deus ad te, et manet apud
te; si tu recedis a charitate, recedit et ipse a te, et non permanet
apud te. Si charitatem nunquam habuisti, nunquam venit Deus ad te, nec
mansit apud te. Si charitatem coeptam deseruisti, recessit Deus a te. Si
in charitate coepta permansisti, Deus tecum est. et permanet apud te.
Charitas omnem animae languorem sanat, charitas vitiorum omnium radices
exstirpat, charitas omnium virtutum origo est. Charitas mentem
illuminat, conscientiam mundat, animam laetificat, Deum demonstrat.
Animam, in qua charitas habitat, superbia non inflat, invidia non
devastat, ira non dissipat, tristitia mala non vexat, avaritia non
excaecat, gula non inflammat, luxuria non inquinat; semper munda est,
semper casta est, semper quieta, semper laeta, semper pacifica, semper
benigna, semper modesta, in adversis secura, in prosperis temperata,
mundum contemnens, Deum diligens, omnium bona amando sua faciens, sua
omnibus libenter impertiens, non timens inopiam, non magnopere expetens
abundantiam. In quo charitas Dei est, semper cogitat quando ad Deum
perveniat, quando mundum relinquat, quando scandala evadat, quando veram
pacem inveniat. Semper cor sursum habet, et desiderium in superna
elevatum. Si quando ambulat, si quando sedet, si quando agit, si quando
quiescit, quidquid egerit, cor a Deo non recedit. Tacens Deum cogitat,
loquens nil praeter Deum, et quod ad Dei amorem pertinet, loqui
desiderat. Alios ad charitatem exhortando, seipsum inflammat, charitatem
omnibus commendat: quam dulcis amor Dei, quam amarus et quam impurus sit
amor hujus saeculi non solum voce, sed opere quoque omnibus demonstrat.
Deridet hujus mundi gloriam, sollicitudinem arguit, et quam stultum sit
in iis quae transeunt fiduciam habere, ostendit. Miratur caecitatem
hominum, qui haec diligunt, miratur quomodo jam dudum universa haec
transitoria et caduca omnes non contemnunt. Omnibus existimat dulce esse
quod sibi sapit, omnibus placere quod diligit, omnibus manifestum quod
cognoscit. Istis indiciis charitas se prodit, et eos, in quibus habitat,
non solum intrinsecus voluntate, sed et foris conversatione discernit.
Hoc jam tantum de charitate dictum est, et tamen adhuc de charitate dici
potest, et tantum dicendum est, quantum dici non potest. Quid igitur, o
bona charitas, o chara charitas, quid dignum dicam laudibus tuis? Certe
post tanta priorum praeconia nihil de te dicere mea parvitas
praesumeret, si unquam de te dici satis potuisset. Illabere igitur
nobis, o dulcis et suavis charitas, dilata cor nostrum, expande
desiderium, distende mentis nostrae sinum, amplifica cordis nostri
habitaculum, ut capere possit hospitem et mansorem Deum. Infundat et
diffundat te in cordibus nostris per Spiritum sanctum suum Redemptor
noster unicus et Salvator Jesus Christus Filius Dei, ut ipse cum Patre
ad nos venire dignetur, et mansionem in nobis facere. Qui cum eodem
Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula
saeculorum. Amen.
|
|