Pars 2

Sed dicunt: Si Deus aliquid facere potest quod non vult, aliquid facere potest contra voluntatem suam. Si autem contra voluntatem suam aliquid facere potest, non est omnipotens qui cogi potest et duci ad id quod non vult. Sed videte quomodo cohaereat, quod dicunt, quod si Deus aliquid facere potest quod facere non vult, ergo contra voluntatem suam aliquid facere potest. Contra voluntatem suam quippe faceret si faceret quod facere nollet. Non autem idcirco quia aliquid facere potest quod facere non vult, contra voluntatem suam facere potest, quia si id faceret quod facere potest, et non vult, jam illud facere vellet quod faceret; sicut modo, quia facere non vult non facit quod tamen facere posset, si vellet. Sic praescientia et praedestinatio in Deo, si secundum respectum considerantur, dissimiliter se habent, cum tamen in Deo unum sint. Praescientia enim et ad mala et ad bona se habet. Praedestinatio ad bona tantum. Omnia quippe futura praescivit, electos autem tantum praedestinavit. Similiter et praedestinatio, quando pro dispositione accipitur, in respectu tamen praescientiae parificari non potest, quia praescientia Dei et ad ea quae facturus est pertinet, et ad ea quae permissurus. Praedestinatio autem ad ea quae facturus est tantum. Ambrosius enim dicit:

“Praedestinavit Deus impiorum gehennam, sed non praedestinavit impiorum culpam.”

Quod enim facturus fuit praedestinavit, quod autem facturus non fuit, sed permissurus, non praedestinavit, sed praescivit.