|
Audi, Israel: Deus tuus, Deus unus est, ipsum adorabis, et ei soli
servies (Deut. VI). Non hoc totum de praecepto est quod dicitur, quia
ante praeceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus
praeparatur. Audi, Israel. Hic nota obedientiam. Deus tuus, hic nota
gratiam. Deus unus est, hic doctrinam; quasi diceretur: Obedientiam
exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est
obedientia, quam exigeris. Quod Deus tuus, est gratia praevenientis.
Quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi,
qui tibi misericordiam jam exhibuit, et necdum tamen a te servitium
accepit, ut scias ab ipso esse utrumque, scilicet, et quod a te exigit
opus virtutis, et quod tibi promittit praemium retributionis. Audi,
Israel, id est, ausculta, acquiesce. Omnis enim virtus ab obedientia
incipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra
namque vel inobedienti gratia, vel contumaci doctrina, vel non
intelligenti praeceptum daretur. Idcirco primum audi, Israel, ut sis
obediens, Deus tuus, ut devotus existas, Deus unus est, ut veritatem
agnoscas. Deinde sequitur praeceptum: Ipsum adorabis, hoc pertinet ad
fidem. Et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim
operans ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec
fides cui tempus suppetit, accepta est sine opere. Propterea adora recte
credendo, servi bene operando. Quaeri autem potest, si id quod dixit, ei
soli, ad utrumque referendum est, ut dicatur, Ipsum solum adorabis et ei
soli servies? Sed hoc quomodo stare poterit, quia saepe in Veteri
Testamento sanctos viros non solum angelos adorasse, sed etiam homines
legimus, nec tamen propterea alicubi reprehensos invenimus? Et in Novo
Apostolus quidem etiam fideles ad serviendum superioribus et praelatis,
summopere exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines
adorantur, et alio modo Deus adorari praecipitur: usu namque veteri
superiores quivis ab inferioribus adorari dicebantur, quando eis sive in
curvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia
exhibebatur. Deum autem adorare est ei totam mentem per humilitatem ac
devotionem substernere, et ipsum principium ac finem omnis boni credere.
Quod ei soli nos debere nemo est sanae mentis qui ambigat. Unde ipse
quoque per prophetam de se testatur, dicens: Gloriam meam alteri non
dabo: et laudem meam sculptilibus (Isa. XLII). De servitute vero idipsum
competenter intelligi potest, quia nimirum omnis ille rectissime soli
Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se
subjicit, et ubi causa Dei impugnatur fidenter contradicit, qui cavet
sollicite ne in sua servitute, vel pro timore hominis contra Deum quid
faciat, vel terrenae retributionis lucrum in intentione coelesti praemio
anteponat. Sed in Graeco manifestior sententia expressa est. Graeca
namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit
quod Latinitas non habet: ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia
vocatur. Et ob hoc idololatrae appellati sunt, qui eam servitutem quam
Deo debuerunt, idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem
nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior significatio
facta est, cum dicitur: Ei soli servies, quod in Graeco ambiguum non
est. Sed cum hoc praeceptum ad Patrem pertineat, quare dictum est: Ei
soli servies, quasi etiam Filio et Spiritui sancto serviendum non sit?
Verum, quod dictum est, soli, non excludit communionem Filii et Spiritus
sancti: sed quidquid Deus non est. Pater autem, et Filius, et Spiritus
sanctus unus Deus est, et ipse solus adorandus est, eique soli, et non
alteri serviendum est, ea videlicet servitute, quae ei soli debita est.
Nam et in Evangelio cum dicitur: Nemo novit Patrem, nisi Filius (Matth.
XV), etc., non utique Spiritus sanctus a Patris cognitione excluditur,
cum ipse etiam profunda Dei, teste Apostolo (I Cor. II), scrutetur. Sed
est ejusmodi loquendi genus, ut dicatur, nemo nisi ille videlicet qui
non, hoc est quod ille.
His pro brevitate transcursis, ad sequens mandatum discutiendum
transeamus, quod tale est: Ne assumas nomen Dei tui in vanum (Exod. XX).
Hoc ad simplicem litterae sensum taliter intelligi debet, ut nomen Dei
homo in vanum non assumat, id est, vel ad mendacium confirmandum, vel ad
idolum venerandum, scilicet, ut neque idola nomine divino honoret, neque
falsitati nomen Dei associet. Mystice autem nomen Dei in vanum assumere,
est Filium Dei visibilem per humanitatem factum creaturam existimare. In
vanum quippe nomen Dei assumit, qui Filium Dei aeternum ex tempore
coepisse credit. Nomen siquidem Patris Filius dicitur, quia in Filio, et
per Filium Pater invisibilis manifestatur, non solum quando per ipsum
mundus factus est, verum etiam quando per ipsum homo est redemptus. Sane
qui Filium Dei hominem factum confitentur, nequaquam in vanum nomen Dei
assumunt, quia quem credunt hominem per id quod assumpsit ex tempore,
Deum verum agnoscunt per id quod fuit ex aeternitate. Potest adhuc
aliter intelligi, quod dictum est: Ne assumas nomen Dei tui in vanum. In
vanum namque nomen Dei assumunt, qui Filium Dei ad se missum, et pro sua
salute incarnatum contemnunt. Quid est ergo dicere: Ne assumas nomen Dei
tui in vanum, nisi, Sicut veneraris, et adoras eum propter hoc, quod ab
eo factus es; sic adora eum. et venerare propter hoc, quod ab eo es
redemptus, qui non minus tibi contulit cum redemit, quam cum creavit? Ad
eumdem spectat sensum, quod ipse Filius in Evangelio discipulis, et per
discipulos omnibus in se credentibus dicit: Creditis in Deum, et in me
credite (Joan. XIV): modesta quidem (ut decuit pium) insinuatione nos
admonens, ut intelligamus eum non solum adorandum a nobis in sua
divinitate qua condidit, sed in humanitate etiam qua redemit.
Tertium praeceptum est: Observa diem Sabbati (Deut. V). Quatuor Sabbata
commemorare videtur Scriptura. Primum illud, in quo Deus perfectis
operibus suis requievisse dicitur. Secundum illud quod filiis Israel
carnaliter custodiendum mandatur. Tertium illud, quod populo Dei
spiritualiter servandum praecipitur. Quartum illud, quod in
repromissione Sabbatum pro Sabbato suis Deus dilectoribus pollicetur.
Duo igitur sunt Sabbata exterius, unum Dei et unum hominis: et duo
interius, unum Dei et unum hominis. Sabbatum Dei illud, quo exterius ab
opere cessasse dicitur, sacramentum est illius interioris sabbati ejus
in quo ipsius aeterna immortalitas, immortalisque aeternitas perpetua et
inconcussa beatitudine perfruens nullo unquam labore fatigatur. Sabbatum
hominis, quod ei exterius visibiliter servandum praecipitur, sacramentum
est interioris Sabbati, ubi mens sancta per bonam conscientiam a
servitute peccati quiescens in gaudio Spiritus sancti jucundatur. Hoc
Sabbatum quisquis in praesenti vita ita servaverit, ut nullis consentiat
malis, perveniet in futura vita ad illud internum et aeternum Dei
Sabbatum, ubi nulla sentiet mala, sicut dictum est: Et erit Sabbatum pro
Sabbato, mensis pro mense. Istud itaque praeceptum specialiter ad
Spiritus sancti personam referri videtur, cum dicitur: Observa Sabbatum,
ut videlicet in praesenti suscipiamus eum et custodiamus intra nos in
gaudium bonae conscientiae, quatenus eum in futuro suscipere et
possidere mereamur in gaudium vitae aeternae. Haec igitur sunt tria
praecepta primae tabulae, in quibus praecipue Dei dilectio commendatur,
et tota Trinitas unus Deus aequaliter adoranda et colenda praecipitur.
|
|