CAP. II. De septem mandatis secundae tabulae.

Septem alia secunda tabula continebat, quae hominem ad dilectionem proximi instruunt. Et propterea septenario distinguuntur: quia in praesenti vita tantum quae septem diebus volvitur, nostra charitas pietatis operibus exercetur erga proximum; postea, consummatis operibus et finitis laboribus, per contemptationem pariter cum proximo beatificanda est in Deum. Amor ergo proximi et temporalis est, quantum pertinet ad exhibitionem operis; et aeternus, quantum pertinet ad effectum dilectionis. Primum praeceptum secundae tabulae ad patrem pertinet hominem, sicut primum primae ad Patrem Deum, utrobique paternitas praeponitur, utrobique principii dignitate honoratur, quia secundum quemdam modum sic habemus principium nascendi per generationem a patre homine, sicut principium existendi per conditionem accepimus a Deo Patre. Et paternitas hominis sacramentum est et imago divinae paternitatis. Ut discat cor humanum in eo principio quod videt, quid debeat illi principio a quo est et quod non videt. Sic ergo dictum est: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram (Deut. V). Sicut superius dictum est in primo praecepto primae tabulae, ita et hic non totum ad praeceptionem pertinet quod positum est. Sed ibi quod praeter praeceptum erat, praemissum est, hic subjunctum est: Audi, Israel, Deus tuus, Deus unus, hoc totum ante praeceptum praemittitur, ipsum praeceptum postea subinfertur: Ipsum adorabis, et ei soli servies. Hic praeceptum praecedit, honora patrem tuum et matrem tuam, deinde subjungitur, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. Quid est ergo quod ibi ante praeceptum causa praecepti subinfertur, nisi quia Deus diligendus est propter seipsum, et homo propter Deum? Nam et amor parentum si ad solam carnem respicit, spirituale praemium non acquirit. Ex Deo igitur prius in nobis est propter quod postea diligendus est a nobis, quia ejus gratia nostra dilectio praevenitur, et nostra dilectio per ejus gratiam excitata subsequitur. In patribus autem carnis nostrae, si ad id solum beneficium nostra dilectio tenditur, quo carnaliter ab illis nostrum meritum praevenitur, quia ultra carnis affectum et supra carnis intuitum non proficit, ad perfectionem praemii spiritualis non pertingit. Ergo propter vitam aeternitatis diligendus est auctor vitae temporalis, ut scilicet non ob hoc diligatur quia hanc ab illo, imo per illum vitam accepimus, sed quia per illum vitam intraturi sumus. Bene ergo cum dictum esset: Honora patrem tuum, subjuncta est causa, ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram, scilicet viventium, quia hoc diligere debemus in auctore vitae hujus, quod ab illo per hanc vitam ad vitam futuram initiati sumus. Et pulchre honoranti principium suum longaevitas promittitur, quia Deo per dilectionem adhaerere, aeternitatem promeretur. Sane quantum spectat ad sensum litterae, duobus modis parentes nostros honorare debemus, et obediendo eis videlicet in omnibus, his exceptis in quibus Dei Patris dilectio non offenditur, et eos (quantum nostra facultas suppetit) adjuvando. Sed et de patribus spiritualibus, id est praelatis nostris, idipsum intelligere nihil impedit, quibus obedientiam debemus quantum nostra habet possibilitas, et auxilium, imo servitium quantum suppetit facultas.

Secundum praeceptum est: Non occides (Deut. V). Convenienter sane cui in praecedenti mandato vitae longaevitas promittitur, hic ne alienam vitam exstinguat prohibetur, ut hoc ex charitate Dei sit, quod principium suum honorans ad vitam quae finem nescit inhiat: hoc vero ex charitate proximi, quod ad vitae alienae finem nullo crudelitatis odio se relaxat.

Deinde sequitur tertium praeceptum: Non maechaberis (ibid.): et quartum: Non furtum facies (ibid.). Non maechaberis, hoc pertinet ad vitam propriam: Non furtum facies, hoc pertinet ad vitam alienam. Supra enim jussus est et suam et alterius vitam conservare; hic jubetur et suam et alterius vitam non laedere. Justum est enim ut in via vitae corruptionem caveat, qui in patria vitam incorruptam exspectat, et qui vitam proximi per apertam violentiam non opprimit, etiam per fraudem occultam in iis quae ad usum vivendi data sunt ei non noceat. Et non solum ipse per se non noceat, sed neque nocentibus et nocere volentibus sua auctoritate vel attestatione fiduciam aut firmamentum praestare praesumat. Hoc enim sequenti mandato prohibetur cum dicitur: Non falsum testimonium dices (ibid.). Et quia ab opere laesionis diu se cohibere non potest, qui mentem suam ab intentione et voluntate laedendi non cohibet, sequitur et dicit: Non concupisces uxorem proximi tui: nec concupisces rem proximi tui (ibid.). Ut non moecheris, non concupiscas uxorem proximi tui; ut furtum non facias, non concupiscas rem proximi tui. Haec sunt decem praecepta, quae primae perfectionis viam et semitam pandunt directionis. Prima enim perfectio per bonam operationem hominem in semetipso dirigit. Secunda per charitatem proximi in latum expandit. Tertia per charitatem Dei in altum extollit. Quia denarius primae perfectionis lineam porrigit, centenarius secundae expandit latitudinem: millenarius in altum summam tollit perfectionem.