CAP. III. De ordine praeceptorum Dei.

Ordinem autem ipsorum praeceptorum Dei sine consideratione transire non oportet. Nam si ordo vivendi est, utique et ordo praecipiendi. Primum ergo attende quod dicatur tibi, ut adores Deum tuum, et servias illi, hoc est primum praeceptum. In adoratione agnosce fidem, in servitute intellige bonam operationem. Post haec secundum praeceptum sequitur: Ut nomem Dei tui in vanum non assumas, quatenus verbum veritatis in ore tuo sit propter veritatem, ut post fidem cordis sequatur confessio oris. Primum devotio ad bonam conscientiam, postea exemplum operis ad bonam famam, novissime verbum praedicationis ad doctrinam. Deinde sequitur tertium praeceptum, et dicitur tibi, ut Sabbatum observes, hoc est mentis quietem custodias, ut non perturberis ex adversis foris occurrentibus pro veritate. Sed discas esse pacificus etiam inter illos qui pacem oderunt, praedices veritatem, et non omittas charitatem. Haec sunt tria praecepta primae tabulae, de iis quae pertinent ad Deum. Postquam sequitur secunda tabula de iis quae spectant ad proximum. Primum ergo praeceptum secundae tabulae est, in quo tibi praecipitur, ut honores principium tuum, ut vitam longaevam habere possis, quoniam qui non honorat eum a quo est, dignus est ut retinere non possit id quod est. Secundum: Non occides, debito subsequitur ordine, quia si observando primum hujus tabulae praeceptum, vis esse longaevus super terram, rationi et dictamini naturae consonum est ut occidas neminem, nec videlicet alii cuipiam quod tibi factum nolis, facias. Cui etiam tertium, quartum et quintum concordant, nam sicut tibi non solum vitam vis esse salvam, sed et conjugem, et rem, et famam, vis habere inviolatam, ita decet ut non moecheris, non furtum facias, non falsum testimonium dicas, quo postremo proximo in tribus nocere possis, in vita, re et fama. Porro quia ad justificationem non satis est formidine poenae cohibere ab illicitis manum, sed necesse est ut Dei et virtutis amore cohibeamus et mente, bene subduntur duo reliqua, ut neque uxorem neque rem concupiscas proximi.