CAP. IV. De substantia dilectionis et charitate ordinata.

Quotidianum de dilectione sermonem serimus, ne forte non animadvertentibus nobis scintillet in cordibus nostris et exardescat ignis flammam faciens, aut totum consumens aut purgans totum. Ex eo namque totum est quod bonum est, et totum quod malum est ex eo est. Unus fons dilectionis intus saliens duos rivos effundit. Alter est amor mundi, cupiditas: alter est amor Dei, charitas. Medium quippe est cor hominis unde fons amoris erumpit, et cum per appetitum ad exteriora ducitur, cupiditas dicitur: cum vero desiderium suum ad interiora dirigit, charitas nominatur. Ergo duo sunt rivi qui de fonte dilectionis emanant, cupiditas et charitas. Et omnium malorum radix cupiditas, et omnium bonorum radix charitas. Ex eo igitur totum est quod bonum est, et totum quod malum, ex eo est. Quidquid ergo illud est, magnum est quod in nobis est, et ex eo totum est, quod inest nobis, ex hoc autem amor est. Quid est amor, et quantum? quid est amor, aut unde est amor? Et sermo Dei de amore loquitur. Nunquid hoc negotium non potius illorum est qui amorem, qui pudicitiam prostituere consueverunt? Ecce quam multi qui ejus mysteria volentes suscipiunt, quam pauci qui ejus verba in medium proferre non erubescunt. Quid igitur nos facimus? Forsitan multa improbitate frontem fractam habemus, qui non verecundemur amorem dictatum formare, quem et impudici aliquando non possunt sine verecundia in verbis exprimere. Sed aliud est investigare vitium ut eradicetur, aliud exhortari ad vitium, ut virtus et veritas non ametur. Nos igitur investigamus et quaerimus ut sciamus, et scientes caveamus: quod illi investigant ut sciant, sed sciant ut faciant, quid illud in nobis sit quod desideria nostra sic multifariam dividit, et cor nostrum in diversa deducit. Invenimus autem hoc aliud non esse praeter amorem, qui, cum sit motus cordis, secundum naturam singularis et unicus, secundum actionem autem divisus cum se inordinate movet, id est, ad ea quae non debet, cupiditas dicitur, cum vero ordinatus est, charitas appellatur. Ipsum ergo hunc cordis motum quem amorem appellamus, qua definitione signare poterimus? Expedit nobis propius intueri eum, ne lateat aliquatenus, et non sciatur, proptereaque nec caveatur cum malus est, nec appetatur aut inveniatur cum bonus, de quo et cum malus est tanta mala veniunt, et cum bonus est tanta bona procedunt. Ipsum igitur quomodo diffinimus, investigemus, consideremus, quia occultum est quod quaeritur, quantoque interius collocatum est, tanto magis in utraque parte cordi dominatur. Igitur videtur amor, et amor est dilectio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium: per desiderium currens, requiescens per gaudium. Hic bonum est, et hic malum est tuum, cor humanum, quia nec aliunde bonum es si bonum es, nec aliunde malum es si malum es: nisi quod, vel male, vel bene amas, quod bonum est. Nam omne quod est, bonum est; sed cum id, quod bonum est, male amatur, illud bonum est, et hoc malum est. Igitur nec qui amat malum est: nec quod amat malum est: nec amor quo amat malum est, sed quod male amat, et hoc omne malum est. Ordinate ergo charitatem, et jam malum nullum est. Magnam rem commendare volumus, si tamen valemus, quod volumus. Omnipotens Deus, qui nullo indiget, quia ipse summum et verum bonum est, qui nec de alieno accipere potest quo crescat, quoniam ex ipso sunt omnia, nec de suo amittere, quo decidat, quoniam in ipso immutabiliter consistunt universa: ipse rationalem spiritum creavit sola charitate, nulla necessitate, ut eum suae beatitudinis participem faceret. Porro ut idem esset aptus tanta beatitudine perfrui, fecit in eo dilectionem, spirituale palatum, quoddam significans ad gustum dulcedinis internae: quatenus per ipsam videlicet dilectionem suae felicitatis jucunditatem saperet, eique infatigabili desiderio cohaereret. Per dilectionem ergo copulavit sibi Deus creaturam rationalem, ut ei semper inhaerendo, ipsum quo beatificanda erat bonum, et ex ipso quodammodo per affectum sugeret, et de ipso per desiderium biberet, et in ipso per gaudium possideret. Suge, o apicula, suge. Suge et bibe dulcoris tui inenarrabilem suavitatem. Immergere, et replere, quia ille deficere nescit, si tu non incipias fastidire, adhaere ergo et inhaere, sume et fruere. Si sempiternus gustus fuerit, sempiterna quoque beatitudo erit. Non jam pudeat nos neque poenieat de amore fecisse verbum. Non poeniteat ubi tanta utilitas: non pudeat ubi talis honestas. Igitur per amorem sociata est Factori suo creatura rationalis: solumque est dilectionis vinculum quod ligat utrosque in idipsum, et tanto felicius quanto fortius. Propter quod etiam, ut indivisa societas, et concordia perfecta utrobique haberetur, germinatus est nexus in charitatem Dei, et proximi, ut per charitatem Dei omnes uni cohaererent, per charitatem proximi omnes ad invicem unum fierent, ut quod de illo uno cui omnes inhaerebant, quisque in semetipso non caperet, plenius atque perfectius per charitatem proximi in altero possideret, et bonum omnium fieret totum singulorum. Ordinate ergo charitatem. Quid est ordinate charitatem? Si desiderium est amor, bene currat: si gaudium est, bene quiescat. Est enim amor (sicut dictum est) dilectio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium: per desiderium currens, et requiescens per gaudium: currens ad illud, requiescens in illo. Ad quid, aut in quo? Audite, si forte explicare possimus, quo currere debeat amor noster: aut in quo requiescere. Tria quaedam sunt, quae amari bene aut male possunt, id est Deus, proximus, et mundus. Deus supra nos est: proximus juxta nos est: mundus subtus nos est. Ordinate ergo charitatem. Si currit, bene currat: si requiescit, bene requiescat. Desiderium currit: gaudium requiescit. Propter quod gaudium uniforme est, quia semper in uno est: nec vicissitudine variari potest. Desiderium autem mutabilitatem suscipit, et idcirco non se continet in uno, sed varias species repraesentat. Omnis namque cursus aut de illo est, aut cum illo, aut in illo ad quod est. Quomodo ergo currere debet desiderium nostrum? Tria sunt: Deus, proximus, et mundus. Tria Deus, duo proximus, et unum mundus habeat in cursu desiderii nostri. Et est in desiderio ordinata charitas. Amor namque per desiderium, et de Deo, et cum Deo, et in Deum ordinate currere potest. De Deo currit quando de ipso accipit unde eum diligit. Cum Deo currit, quando ejus voluntati in nullo contradicit. In Deum currit, quando in ipso requiescere appetit. Haec sunt tria, quae ad Deum pertinent. Duo sunt proximi. Potest enim desiderium de proximo currere, sed in proximum non potest. De proximo, ut de ejus salute, et profectu gaudeat. Cum proximo, ut eum in via Dei et comitem itineris, et socium perventionis habere concupiscat. Sed in proximum non potest, ut in homine spem et fiduciam suam constituat. Haec sunt duo, quae ad proximum pertinent, id est, de ipso, cum ipso, non in ipsum. Unum est mundi, de ipso currere: non cum ipso, aut in ipsum. De mundo desiderium currit, quando inspecto foris Dei opere per admirationem et laudem, ardentius intus ad ipsum se convertit. Cum mundo curreret, si se pro mutabilitate temporalium, sive dejiciendo in adversis, sive elevando in prosperis, huic saeculo se conformaret. In mundum curreret, si in ejus delectationibus semper requiescere vellet. Ordinate ergo charitatem: ut desiderium currat de Deo, cum Deo, in Deum; de proximo, cum proximo, non in proximum; de mundo, nec cum mundo, nec in mundum. Et in solo Deo requiescat per gaudium, quia, si gaudium est, amor bene quiescat; si desiderium est, amor bene currat. Est enim amor, sicut dictum est, dilectio cordis alicujus ad aliquid propter aliquid: desiderium in appetendo, et in perfruendo gaudium, currens ad aliud, requiescens in illo. Haec est ordinata charitas, et praeter ipsam omne quod agitur non ordinata charitas est, sed inordinata cupiditas.