Hugo de S. Victore

DE SACRAMENTIS LEGIS NATURALIS ET SCRIPTAE

DIALOGUS MAGISTRI SIGNANDI PER M.
ET DISCIPULI SIGNANDI PER D.

Loquitur prior discipulus.


CAPUT 1

D. Quid fuit priusquam mundus fieret? M. Solus Deus. D. Quandiu prius fuit? M. Ab aeterno. D. Ubi fuit cum nihil esset praeter ipsum? M. Ubi modo est, ibi fuit et tunc. D. Ubi est modo? M. In semetipso est, et omnia in ipso sunt, et ipse est in omnibus. D. Quando fecit Deus mundum? M. In principio (Gen. I). D. Ubi factus est mundus? M. In Deo. D. Unde factus est mundus? M. De nihilo. D. Quomodo factus est mundus. M. Prius in materia simul facta sunt omnia: postea vero in hac qua nunc mundus cernitur forma, per sex dies composita sunt et ordinata universa. D. Quomodo poterat materia prius esse quam forma? M. Materia illa non omnino sine forma fuit; sed tamen informis prius fuisse dicitur, quia in prima sui conditione tam decentem et tam aptam (sicut nunc habet) adhuc formam non habuit. D. Quare voluit Deus prius creare rudem materiam: quasi non potuerit simul cum forma creasse eam? M. Voluit prius ostendere quid esset creatura ex se, et quid ex beneficio Creatoris deinde accepisset; ideoque prius creavit essentiam, postmodum formam indidit. D. Cui ostendebat hoc, quando adhuc nemo erat qui hoc videre poterat? M. Erant jam tunc angeli quibus hoc ostenderetur, ut foris in rebus conditis viderent, quod in seipsis intus agnoscerent; ne et ipsi gloriam quam acceperant sibi, sed conditori suo tribuendam putarent. Nobis quoque hoc ostenditur; qui etsi illud quando factum est non vidimus, quod tamen factum sit (sacro eloquio referente) audivimus. D. Ubi vel qualis fuit prima illa materia priusquam formaretur? M. Ibidem confusa jacuit, ubi nunc ordinata subsistit. Nam terra in eodem in quo modo est, hoc est: medio loco constituta, tribus reliquis elementis, id est aqua, et aere, et igne, in una adhuc caligine confusis undique involvebatur, quae videlicet confusio circumquaque terram ambiens tantumdem spatii sursum occupabat, quantum nunc universitas creaturarum complectitur. Formam jam tunc terra qualemcunque caeteris potiorem habuit, sed involuta atque obducta necdum apparere potuit quod fuit. Reliqua tria, ut dictum est, omnimodo confusa erant et indigesta, in modum cujusdam nebulae in hoc quod nunc aer et coelum tenet spatio suspensa. Quam caliginem tenebrosam tenebras Scriptura nominavit: quae in principio super faciem abyssi (quae adhuc nondum impleta erat) collectione aquarum desuper oppansae pendebant.