CAPUT 10

D. Certum est: quapropter ea quae restant prosequere. M. Factos igitur extra paradisum in paradiso posuit, informans praeceptis vitae et disciplinae. D. Quare homo, qui in paradiso mansionem habiturus fuerat, extra paradisum factus est? M. Ne beneficium Dei imputaret naturae, sed gratiae. D. Quibus praeceptis informavit Deus hominem, cum eum collocaret in paradisum? M. Duobus, id est praecepto naturae, et praecepto disciplinae. Duo namque bona praeparat Deus homini: aliud temporale et aliud aeternum, utrumque plenum et perfectum. Alterum, id est temporale bonum, plenum in eo posuit; et alterum, id est aeternum, plenum ei proposuit. Illi quod dederat, custodiam apposuit praeceptum naturae; ad illud quod proposuerat, viam aperuit praeceptum disciplinae. Praeceptum naturae continet praeceptionem, prohibitionem, concessionem; praeceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quae essent naturae suae necessaria; prohibitio naturalis fuit discretio per quam naturaliter ei insinuatum est quae essent noxia; concessio discretio fuit eorum quae erant media, id est quibus uti et non uti sine incommodo potuisset. Si igitur homo per naturale praeceptum imbutus negligentiam cavisset, divina providentia nulla eum violentia opprimi permitteret. Poterat namque homo per praeceptum naturae conservare bonum quod habuit; sed per illud non potuit bonum quod necdum habuit adipisci. Neque enim meritum esse poterat homini si vel vitaret noxia vel salubria appeteret, sive ad utrumlibet mediis uteretur; quoniam in his omnibus non tam praecipientis affectum quam commodum obedientis attenderet. Itaque ut homo aliquid promereri posset, necessarium fuit ut praeceptum disciplinae adderetur, sed hoc neque de praeceptione neque de prohibitione sumi poterat, ne si vel eadem Deus praeciperet aut prohiberet, meritum, ut dictum est, obedienti non esset; aut si mutaret mandatum, ipse sibi contrarius fieret. Oportuit ergo ut de concessione sumeretur, sic tamen ut per ipsum praeceptum concessio non mutaretur, id est ut non praeceptum naturam corrumperet, sed inobedientia praevaricatori non natura noceret. Cum autem de concessione naturali praeceptum disciplinae formandum fuisset, congruum fuit magis ut secundum prohibitionem hoc fieret, ne diabolus posset obedientiam calumniari; et in uno tantum non in pluribus, ne inobedientia valeret ab homine excusari. Si igitur homo in hac obedientia perstitisset, post tempus definitum a Deo ad illud summum bonum quod in coelis ei praeparatum fuerat, sine mortis dolore transferri debuerat cum omni prole sua in consortio beatorum angelorum aeternaliter victurus. D. Quare Deus indigentiam in homine esse voluit? M. Ut inde occasionem exercitationis sumeret; et ipsa exterior indigentia interiorem ei indigentiam demonstraret. D. Ante peccatum fuit mortalis an immortalis homo? M. Utrumque potestate, neutrum necessitate; utrumque postea futurus necessitate, neutrum potestate; alterum prius per culpam, alterum deinde per gratiam.