CAPUT 11

D. Ubi est paradisus? M. Cur quaeris quod vides? Ad orientem ingressus tuus, hoc est lignum vitae quod conspicis. D. Quare vocatum est lignum vitae? M. Quia talis in eo virtus est ut ejus fructus possit vitam hominis a mortis et omnis infirmitatis molestia defendere. D. Quod est lignum scientiae boni et mali? M. In quo praevaricatus est Adam. D. Quare sic vocatum est? M. Adam antequam peccaret bonum et malum scivit: bonum quidem et per scientiam et per experientiam, malum vero per solam scientiam. Postquam vero lignum vetitum tetigit, malum tum etiam per experientiam cognoscere coepit; non tamen natura ligni, sed inobedientia hominis scientiam contulit, dum per experientiam mali etiam bonum quam stricte fuerat tenendum agnovit. Itaque nomen hoc non ex natura quam habuit, sed ex occasione quam praestitit, ligno inditum esse credendum est. D. Quomodo praevaricatus est homo? M. Videns diabolus quod homo per obedientiam illuc ascenderet unde ipse per superbiam ceciderat, invidit ei, et quia per violentiam ei nocere non poterat, ad fraudem se convertit. Ne autem fraus illius si nimis occultaretur caveri omnino non posset, non permissus est per aliud animal tentare nisi per serpentem, ut naturalis astutia serpentis malitiam proderet tentatoris; ut per indumentum quod foris erat homo cognosceret quantum ejus qui intus regebatur versutiam cavere debuisset. D. Quomodo tentatus est homo? M. Exteriori tentatione tantum. D. Quae est exterior tentatio? M. Suasio alicujus facta vel signo vel verbo ut ille cui fit ad consensum peccati inclinetur. D. Quae est interior tentatio? M. Motus primae delectationis per quem animus ad peccandum impellitur. Haec autem difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur. Propterea diabolus veniam non meruit, quia nulla tentatione peccavit; homo vero qui exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus crat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam in cadendo, ut ita dicam, violentiam sensit, idcirco hunc tandem Dei gratia ad veniam erexit. Nos vero quanto graviorem in peccando tentationis violentiam patimur, tanto leviori piaculo ad gratiam amissam renovamur. D. Quo ordine tentatus est homo? M. Diabolus, quia vidit mulierem utpote infirmiorem et minus ratione vigentem, facilius fraude circumveniri posse, primum eam aggressus est interrogatione, volens animum ejus elicere ut ex responsione ejus colligeret qualiter eam de caetero alloqui debuisset. D. Quare non horruit mulier serpentem loquentem sibi? M. Quia eum noviter creatum officium loquendi a Deo accepisse credebat. D. Quomodo allocutus est eam? M. Comedite: et eritis sicut dii scientes bonum et malum (Gen. III). Per tria tentavit, per gulam, per vanam gloriam, per avaritiam. Est autem gula immoderatus appetitus edendi; vana gloria, amor propriae laudis; avaritia immoderatus appetitus habendi. Per gulam tentavit, cum dixit: Comedite. Per vanam gloriam, cum dixit: Eritis sicut dii. Per avaritiam, cum dixit: scientes bonum et malum. D. Vellem ut ipsam radicem istius peccati explicares: et sicut demonstrasti mihi quo ordine patratum sit, ita etiam quid sit ostenderes. M. In primo homine Deus duo posuerat, videlicet appetitum justi et appetitum commodi; unum, id est appetitum justi, secundum voluntatem; alterum, id est appetitum commodi, secundum necessitatem. Illum autem ideo voluntarium esse constituit, ut in eo homo promereretur, sive bene eum retinendo cum posset deserere, sive male deserendo cum posset retinere. Hunc autem necessarium propterea esse voluit; quatenus in eo remuneraretur homo, sive ad poenam si illum desereret, sive ad gloriam si illum retineret. Et idcirco illi effectum suum, id est justitiam inseparabiliter adjunxit, isti vero effectum suum, id est commodum separabilem proposuit, quatenus homo vel illo solo amisso hujus et illius affectus perderet; vel illo solo retento hujus et illius effectum retineret. Sed homo hoc solum quod potuit fecit; et quia appetitum justi sponte dereliquit, idcirco juste et justitiam et commodum perdidit; solum appetitum commodi ad augmentum infelicitatis retinendo; quia sicut augmentum gloriae fuisset in justitia perseveranti non posse ab amore habito boni tepescere, ita modo cumulus miseriae est ab appetitu boni non posse se (quamvis illud adipisci nequeat) cohibere. D. Utrum volens an nolens deseruit homo appetitum justitiae? M. Si nolens deseruit, violentia potius appellanda est quam culpa; si autem voluntas praecessisse in eo dicitur, jam ipsa desertio justitiae primum peccatum fuisse negatur; nec poterit inveniri unde talis voluntas ei advenerit ut vellet bonum deserere; quia nec a semetipso velle aliquid potuit, nec a Deo quidquam praeter commodum et justum velle potestatem accepit. D. Tamen cum deseruit voluisse credendus est quod fecit. M. Recte hoc diceres si desinere aliquid esset facere. Quia autem ille non velle coepit quod prius noluit, sed tantummodo quod prius voluit, velle desiit, non necesse est ut hoc aut volens aut nolens fecisse dicatur. Voluit tamen aliquid quod volendo quia cum isto velle non potuit, desiit istud velle quod voluit; nec ideo illud voluit quia velle desiit; sed potius ideo istud velle desiit quia illud voluit. D. Quare ergo magis dicitur peccasse in eo quod istud velle desiit quam in eo quod illud velle incoepit? M. Quia si hoc velle non desineret, sive illud sive aliud volendo, nunquam peccare potuisset. D. Quid est ergo justitia? M. Mensura in appetitu commodi. D. Quid est appetitus justitiae? M. Amor mensurae. D. Quid ergo voluit ut hoc velle desineret? M. Voluit aliquid extra mensuram. D. Nunquid et hoc velle peccatum non fuit? M. Non quod hoc voluit peccatum fuit, sed quod hoc volendo mensurae volendi, id justitiae appetitum amisit. D. Quid voluit extra mensuram? M. Similitudinem Dei appetiit. Peccavit itaque homo in hoc quod deseruit appetitum justi, et punitus est in retento appetitu commodi. D. Quomodo? M. Dupliciter punitus est in appetitu commodi; sive cum ab his quae ordinare appetit restringitur, sive quia ad inordinata commoda appetenda relaxatur. In altero est poena, in altero est poena et culpa. D. Unde venit homini ut appetat inordinata? M. A poena peccati. D. Modum requiro. M. Deus fecerat primum corpus hominis sanum et integrum. Integrum quidem, quia nihil ei deerat ad perfectionem; sanum, quia nihil inerat ad corruptionem. Sed in utroque talem conditionem posuerat ut nec integritas nec sanitas sine adminiculo posset conservari. Itaque in rebus creatis forinsecus quaedam ordinavit quae ad conservandam atque tuendam incolumitatem sive integritatem ejus valere potuissent; horum autem providendorum curam, et officium spiritui qui corpori praesidebat injunxit. Ne vero in illo exsequendo, si ex sola hoc praeceptione non etiam ex amore impleret, servili conditione premeretur, dedit ei Deus affectum quo corpus suum amaret, ut sicut ejus integritatem et sanitatem diligeret, sic etiam omnia quae ad illam conservandam valerent libenter provideret. Rursum ne vel in illis quaerendis labor esset, vel in sumendis periculum, indigentiam simul et appetitum carnalem certa mensura temperavit; quatenus ei ad fomentum et pauca sufficere possent, et ad satietatem modica. Itaque prudentia carnis tam labor quam oblectamentum et exercitatio futura foret si homo justitiam tenuisset. Sed quia spiritus supra elatus appetitum suum intra mensuram cohibere noluit, idcirco meruit ut jam subtus per infinitos labores dissipatus in appetitu carnis suae mensuram tenere non possit. Fregit enim Deus mortalitate integritatem corporis humani, et ob hoc pluribus jam fomentis indiget quam prius, tam ad reparandam incolumitatem quantum periit quam ad conservandam quantum remansit. Hinc illa dura necessitas gignitur ut extra ordinem natura appetitum extendat; ut non solum naturam custodiat, sed etiam vitium naturae expellat. Spiritus enim sicut ei naturaliter datum est commodum carnis suae diligere; sic naturaliter etiam habet ut ejus incommodum non possit amare. Sciendum tamen est quod haec necessitas concupiscendi non ideo culpa non est quia necessitas est; quia ut esset haec necessitas, non necessitas causa fuit, sed voluntas. Hoc tamen de omnibus veraciter dici potest, quod nihil anima appetit quantumlibet inordinatum videatur nisi propter aliquod commodum vel conservandi boni vel mali removendi; sicut verbi gratia dum coitum appetit, exstinguere cupit carnis pruriginem, dum cibum appetit vel potum, gulae ardorem. D. Si omnis appetitus commodum appetat, commodum autem suum appetere tam in bono conservando quam in removendo malo naturae datum sit, utquid haec concupiscentia homini in culpam reputatur? M. Non ideo peccat quod commodum suum appetit; sed quod inordinate appetit. D. Non potest inordinare non appetere? M. Non potest. D. Quare non potest? M. Propter infirmitatem suam. D. Quare infirmatus est? M. Quia Deus integritatem naturae passibilitate mortalitatis confregit. D. Quare hoc fecit? M. Video quo tendas. D. Quae tamen causa fuit? M. Culpa hominis. D. Ergo per culpam suam ad hanc necessitatem venit. M. Ita est.