CAPUT 12

D. Non igitur eum excusat ista necessitas. M. Non potest excusare. D. Sed quid faciet? M. Quaerat adjutorium gratiae et dicat: De necessitatibus meis erue me, Domine (Psal. XXIV); sicut dicit Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII). D. Ergo homo nisi per gratiam Dei liberari non potest? M. Non potest. Dicimus enim quod homo in appetitu justi derelicto sponte peccaverit; in appetitu commodi retento dupliciter punitus sit; sive quia ab ordinatis commodis restringitur, sive quia ad inordinata commoda relaxatur. In altero poena, in altero poena et culpa. Quia igitur homo tali poena multatus est per quam culpa non purgaretur sed cresceret, nisi fuisset liberatus per gratiam, per hanc poenam ad poenas damnationis aeternae merito descendisset. Itaque dilatum est judicium ejus ne damnandus inveniretur. Et quia eum Deus ad salutem praeordinaverat, locum et spatium correctionis et poenitentiae concessit, quatenus eum interim per gratiam suam talem efficeret, quem tandem non solum misericorditer sed etiam juste ad salutem judicare potuisset. D. Quis est locus poenitentiae quem Deus concessit homini? M. Mundus iste. D. Et quod est spatium poenitentiae? M. Vita praesens, id est ab initio mundi usque in finem saeculi. D. Satis magnae sunt induciae istae: sed velim ut dicas adhuc quare mundum istum voces locum poenitentiae? M. Quatuor sunt loquar: unus in quo est solum bonum et summum bonum, et unus in quo est solum malum et summum malum; unus in quo est solum bonum non tamen summum bonum; et unus in quo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum. D. Vellem ut exempla singulorum proponeres. M. In coelo est solum bonum et summum bonum; in inferno est solum malum et summum malum; in paradiso est solum bonum non tamen summum bonum; in mundo est bonum et malum, nec summum bonum nec summum malum. D. Quare distinxisti loca ista? M. Paradisus est locus inchoantium et in melius proficientium, et ideo ibi solum bonum esse debuit; quia creatura a malo initianda non fuit; non tamen summum, ut esset in quo illi qui initiabantur proficere potuissent. Coelum est locus confirmatorum bonorum et per disciplinam ad summum profectum pertingentium. Unde solum summumque bonum in eo collocatum est. Infernus est locus confirmatorum malorum et disciplinam irrecuperabiliter deserentium; et ideo ibi solum et summum malum positum est. Mundus est locus errantium et reparandorum; et ideo simul bonum et malum in eo ordinatum est, ut per bonum quidem consolationem accipiant, per malum vero correctionem. Non tamen summum bonum aut summum malum ibi est, ut sit quo et persistentes in malo deficere, et recedentes a malo proficere possent. Coelum igitur est in summo; infernus est in imo; in medio paradisus; inter imum et medium mundus. Homo igitur qui a medio ceciderat (quia ad reparationem exspectabatur) inter imum et medium collocandus erat. D. Ecce diu exspectatur homo: et quid faciet? M. Non poterit invenire consilium evadendi. D. Quid ergo prodest judicium differri si homo non potest liberari? M. Per se non potest. D. Per quem igitur? M. Ille qui per gratiam suam differt judicium, oportet interim ut per eamdem gratiam ostendat evadendi consilium.