|
D. Ergo judex reo consilium dabit? M. Deponet interim personam judicis,
et assumet personam consiliatoris. D. Quando veniet? M. In temporibus
novissimis. D. Quare tandiu differt adventum suum? M. Ut permittat prius
homini experiri defectum suum. Venient prius patriarchae et prophetae et
legislatores, venient justi et sapientes, quaerent et non invenient;
laborabunt et deficient, promittent multi et nulli ostendent. Cum autem
omnes defecerint et multis promissionibus, multis etiam verbis prolatis
siluerint, tunc ipse proferet unum verbum et dabit consilium. D. Quod
consilium dabit? M. Nunquid ego conscius sum secretorum Dei? Secretum
est et absconditum hoc consilium a saeculis. D. Tamen temporibus
novissimis manifestum. Praeterea si nos ad redemptionis sortem pertinere
volumus, justum est ac decens ut ejus redemptionis nostrae modum non
ignoremus. M. Consilium hoc in eo fuit qualiter homo juste vel a
potestate diaboli eripi, vel Deo posset reconciliari. D. Desidero
admodum scire qualiter hoc fieri potuerit. M. Causam hominis prius
considera; et tunc facile poteris videre qua justitia sit liberatus. D.
Et ipsam mihi demonstrari cupio. M. Causa hominis adversus duos
consistit, id est adversus Deum et adversus diabolum; quapropter non te
pigeat si hanc ipsam causam quasi sub trium personarum conformatione
explanem. D. Totum me in exspectatione posuisti. M. Tres in causam
veniunt, homo, Deus, et diabolus. Diabolus Deo injuriam fecisse
convincitur; quia servum ejus, id est hominem, et fraudulenter abduxit,
et violenter tenuit. Homo injuriam fecisse convincitur Deo; quia et
praeceptum ejus contempsit, et se sub manum alienam ponens suae
servitutis damnum illi intulit. Item diabolus homini injuriam fecisse
convincitur; quia illum et prius bona promittendo decepit, et post mala
inferendo laesit. Injuste ergo diabolus tenet hominem, sed homo juste
tenetur; quia diabolus nunquam meruit ut hominem sibi subjectum
premeret; sed homo meruit per culpam suam ut ab eo premi permitteretur.
Licet enim ignoraret falsum esse quod diabolus promisit, non tamen
ignoravit quod illud (etiam si verum esset) contra Creatoris voluntatem
concupiscere non debuit. Juste ergo homo subjectus est diabolo quantum
pertinet ad culpam suam; injuste autem quantum pertinet ab diaboli
fraudulentiam. Si ergo homo talem patronum haberet cujus diabolus in
causam adduci posset, juste dominio ejus homo contradiceret; quia nullam
diabolus causam justam habuit quare sibi jus in homine vendicare
debuerit. Patronus autem nullus talis inveniri poterat nisi Deus. Sed
Deus causam hominis suscipere noluit; quia homini adhuc pro culpa sua
iratus fuit. Oportuit ergo ut prius homo Deum placaret, et sic deinde
fiducialiter Deo patrocinante cum diabolo causam iniret. Sed Deum
rationabiliter placare non poterat, nisi damnum quod intulerat
restitueret, et de contemptu satisfaceret. Homo vero nihil habuit quod
digne Deo pro ablato damno recompensaret, quia si quid de irrationabili
creatura redderet, pro rationabili sublata minus esset. Sed nec hominem
pro homine reddere potuit; quia justum et innocentem abstulerat, et
neminem nisi peccatorem invenit. Nihil ergo homo invenit unde Deum sibi
placare posset; quia sive sua sive seipsum daret, digna recompensatio
non esset. Videns ergo Deus hominem sua virtute jugum damnationis justae
evadere non posse, misertus est ejus; et primo gratuito praevenit eum
per solam misericordiam, ut deinde liberaret per justitiam: hoc est,
quia homo ex se justitiam evadendi non habuit, Deus homini per
misericordiam justitiam dedit. Neque enim ereptio hominis perfecte
rationabilis esset, nisi ex utraque parte justa fieret, hoc est, sicut
Deus justitiam habuit hominem requirendi, ita et homo justitiam haberet
evadendi. Sed homo hanc justitiam nunquam habere potuisset, nisi Deus ei
per misericordiam eam tribuisset. Ut ergo Deus ab homine placari posset,
dedit Deus gratis homini quod homo ex debito Deo redderet. Dedit ergo
homini hominem, quem homo pro homine Deo redderet; qui (ut digna
recompensatio fieret) priori non solum aequalis sed et major esset. Ut
ergo pro homine redderetur homo major homine, factus est Deus homo pro
homine, et dedit se homo homini ut se acciperet ab homine. Incarnatus
est Deus Dei Filius, et datus est hominibus Deus homo Christus, sicut
Isaias ait: Puer natus est nobis (Isa. II), etc. Quod ergo homini datus
est Christus, Dei fuit misericordia; quod ab homine redditus est
Christus, hominis fuit justitia. In nativitate enim Christi juste
placatus est Deus homini; quia talis homo inventus est pro homine, qui
non solum, ut dictum est, par, sed et major esset homine. Ideo in
nativitate Christi angeli pacem munde nuntiant, dicentes: Gloria in
altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II).
Sed adhuc supererat homini ut sicut restaurando damnum placaverat iram;
ita quoque pro contemptu satisfaciendo dignus fieret evadere poenam. Sed
hoc convenientius fieri non poterat, nisi ut poenam quam non debebat
sponte et obedienter susciperet, ut de poena quam per inobedientiam
meruerat eripi dignus fieret. Hanc autem poenam homo peccator solvere
non poterat; qui quamcunque poenam susciperet, non nisi digne et juste
(propter primi contemptus reatum) sustineret. Ut ergo homo juste poenam
debitam evaderet, necesse fuit ut talis homo pro homine poenam
susciperet, qui nihil poenae debuisset. Sed talis nullus inveniri
poterat nisi Christus. Christus igitur et nascendo debitum hominis Patri
solvit, et moriendo reatum hominis expiavit; ut cum ipse mortem pro
homine (quam non debebat) sustineret, juste homo pro ipso mortem quam
debebat evaderet, et jam locum calumniandi diabolus non inveniret; quia
et ipse homini dominari non debuit, et homo liberari dignus fuit. Idem
itaque et judicium nostrum et causam nostram fecit. Unde Psalmista:
Quoniam fecisti judicium meum et causam meam (Psal. IX). Causam nostram
fecit; quia debitum Patri pro nobis solvit, et moriendo reatum expiavit.
Judicium vero; quia descendens ad inferos et portas mortis frangens
captivitatem quae ibidem tenebatur liberavit. Judicium ergo diaboli
adversus Deum factum est statim in principio saeculi; judicium hominis
adversus diabolum, in passione Christi. Judicium hominis adversus Deum
differtur usque in finem saeculi. Et ideo homo, si prius per Christum
Deo reconciliari voluerit, potest judicium suum sine timore damnationis
praestolari. D. Hic congrue debueras modos judicandi distinguere,
quatenus ea quae hic de judicio dicta sunt ex aliorum collatione valeam
et manifestius discernere et verius approbare. M. Quatuor sunt judicia,
videlicet secundum praescientiam, secundum causam, secundum operationem,
secundum retributionem. Secundum praescientiam judicati fuimus antequam
essemus; secundum causam judicamur ex quo esse incipimus, quando boni et
mali sumus; secundum operationem judicamur, quando operibus foris
ostendimus quales intus apud nos sumus; secundum retributionem
judicamur, quando in percipienda mercede operum cognoscemus, quales ab
aeterno apud Deum praevisi fuimus. Ex his quatuor judiciis duo sunt
occulta, judicium secundum praescientiam et judicium secundum causam, et
ideo in eis humanum judicium non recipitur: duo manifesta, id est
judicium secundum operationem, et judicium secundum retributionem, in
quorum altero, hoc est judicio secundum operationem, hominibus a Deo in
praesenti judicandi potestas datur; alterum vero hoc est judicium
secundum retributionem, non ab hominibus, sed a Deo coram hominibus
judicabitur. Sed judicium secundum praescientiam occultum est et
immutabile; judicium secundum causam occultum et mutabile; judicium
secundum operationem manifestum et mutabile. Judicium secundum
retributionem manifestum et immutabile. Judicium secundum operationem
imago quodammodo est sacramentum judicii secundum retributionem; quia
illud manifestat causam et praescientiam innuit: hoc vero manifestabit
causam et confirmabit praescientiam.
|
|