CAPUT 14

D. Quid ad nos pertinuit quod Christus diabolum vicit? M. Christus propterea Filius hominis dicitur, quia humana natura quae in primo parente per peccatum senuerat, in Christo renovata quasi ad juventutis robur refleruit; et justum fuit etiam secundum legem, ut pro patre decrepito et quasi per defectum aetatis debili, Filius validior robore contra tyrannum congressum faceret, et ut ejus victoria non ipsi sed illi praecipue pro quo pugnaverat ad libertatem valeret. Nam et idcirco Filius Dei Filius hominis fieri voluit, ut illud de homine sumeret in quo homo pro homine diabolum superaret. D. Nunquid non etiam ante passionem Christi fuerat diabolus a quibusdam hominibus ejectus? M. Fuerat, non tamen nisi per passionem. D. Quomodo potest hoc fieri? M. Sicut passio Christi nunc praeterita credentes sanctificat, ita nunc futura credentes sanctificabat. D. Qua ratione poteris hoc confirmare? M. Quid Verbum incarnatum dixerim, nisi regem qui hunc mundum intravit per assumptam humanitatem cum diabolo bellaturus, et eum exinde, quasi tyrannum et violenter in alieno dominantem, expulsurus. Et quid omnes priores sanctos qui ante incarnationem ab initio fuerunt electi appellaverim, nisi milites quosdam optimos regem venturum in acie praecedentes, ipsis quibus tunc sanctificabantur sacramentis quasi quibus armis muniti atque praecincti. Quid item eos qui post incarnationem usque ad finem electi subsequuntur, nisi milites alios non tamen alium, sed ipsum regem suum praecedentem unanimiter atque alacriter sequentes, habentes et ipsi novi arma nova, tamen ab eodem armati, et contra diabolum pugnaturi. Sunt igitur sive praecedentes sive subsequentes, unius regis sacramenta portantes, uni regi militantes, et unum tyrannum superantes; illi venturum praecedentes, isti praecedentem subsequentes. Vides ergo quomodo omnes ab initio usque ad finem boni sunt Christi? Neque ulli diabolum vincunt, nisi hi soli qui sunt Christi. D. Ergo ab initio Christiani fuerunt? M. Nihil verius. D. Sed multi aliter existimant. M. Vis idem tibi evidentius ostendi? D. Volo. M. Tria sunt tempora per quae praesentis saeculi spatium decurrit. Primum est tempus naturalis legis; secundum tempus scriptae legis; tertium est tempus gratiae. Primum est ab Adam usque ad Moysen; secundum a Moyse usque ad Christum; tertium a Christo usque ad finem saeculi. Similiter tria sunt genera hominum; id est homines naturalis legis, homines legis scriptae, homines gratiae. Homines naturalis legis dici possunt qui sola naturali ratione vitam suam dirigunt; vel potius homines naturalis legis dicuntur qui secundum concupiscentiam in qua nati sunt ambulant, Homines scriptae legis sunt ii qui exterioribus praeceptis ad bene vivendum informantur. Homines gratiae sunt ii qui per aspirationem Spiritus sancti afflati et illuminantur ut bonum quod faciendum est agnoscant, et inflammantur ut diligant, et corroborantur ut perficiant. Et ut idem manifestiori distinctione significemus, homines naturalis legis sunt aperte mali; homines scriptae legis, ficte boni: homines gratiae, vere boni. In primo genere continentur pagani; in secundo Judaei; in tertio Christiani. Ista tria genera hominum ab initio nunquam ullo tempore defuerunt, tamen tempus naturalis legis ad aperte malos pertinet; qui illi tunc et numero plures et statu excellentiores fuerunt. Tempus legis scriptae ad ficte bonos; quia tunc homines in timore servientes opus mundabant, non animum. Tempus gratiae ad vere bonos pertinet; qui modo etiamsi numero plures non sint, tamen statu sunt excellentiores, et Dei gratia publice anteferuntur etiam ab iis qui ei moribus contradicunt. Scias ergo quocunque tempore ab initio mundi usque ad finem nullum fuisse vel esse vere bonum nisi justificatum per gratiam; gratiam autem nunquam adipisci potuisse nisi per Christum, ita ut omnes sive praecedentes sive sequentes uno justificationis remedio salvatos agnoscas. Aspice ergo castra regis nostri et acies exercitus ejus in armis spiritualibus fulgentes, et quanta praecedentium sequentiumque populorum multitudine stipatus incedat.