|
D. Vellem ut nunc tanti regis exercitum mihi sigillatim describeres; qui
et quales milites ejus ab initio fuerint; quae arma, quos hostes
habuerint, ubi et quando, et qualia bella gesserint: quomodo vicerint,
quae postremo praemia (victoria consummata) perceperint. M. Postquam
primus parens generis humani propter inobedientiae culpam a paradiso
exsulans in hunc mundum venit, diabolus jus tyrannicum in illo exercens,
sicut prius fraudulenter seduxerat, ita postmodum violenter possidebat.
Sed Dei providentia quae hunc ad salutem disponebat, sic justitiae
rigorem per misericordiam temperavit, ut eum ad tempus quidem ab illo
premi permitteret, et tamen ne ab illo in aeternum premeretur, ex ipsa
ei poena remedium praepararet. Itaque jam tunc ex ipso mundi exordio
sacramenta salutis suae homini proposuit quibus eum sub exspectatione
futurae sanctificationis consignaret: quatenus ea quisquis fide recta et
spe firma propter obedientiam institutionis divinae perciperet, etiam
sub jugo positus ad consortium libertatis pertineret. Proposuit itaque
edictum informans et hominem erudiens, ut quicunque eum salvatorem atque
liberatorem exspectare eligeret, ejusdem suae electionis votum in
perceptione sacramentorum ejus approbare debuisset:
|
“Proposuit et diabolus sacramenta sua quibus suos sibi alligaret,
quatenus ab illis qui ejus imperium detrectabant quanto eos manifestius
discerneret tanto securius detineret. Coepit ergo genus humanum mox in
partes contrarias dividi aliis diaboli sacramenta suscipientibus, aliis
vero suscipientibus sacramenta Christi: et factae sunt duae familiae:
una Christi, altera diaboli.”
|
|
Diabolus ergo videns quod generis humani propago quam in radice sua
vitiaverat, quamvis tota cum corruptione nascendo prodiret, non tamen
tota in eadem renascendo innovata persisteret, statuit per eos quos
possidebat, illos quos amittebat persequendo premere; tanto tunc amplius
ad inferendam violentiam praesumens, quanto se prius meminerat
fraudulentia praevaluisse. Verum haec maligni versutia machinatio,
divinae misericordiae dispensatio fuit, ut videlicet homo confirmatus
per gratiam contra eum justitiam suam defenderet, quam per eum prius
seductus deseruit. In quo nimirum convenienter etiam superbia tyranni
confunditur, quod modo hominem mortalem et infirmum per tormenta
superare non praevalet quem antea nulla infirmitate circumdatum sola
persuasione seduxit. Tam diversa igitur intentione opus unum perficitur,
cum diabolus suos milites ad persecutionem et violentiam, Christus vero
suos ad patientiam exhortatur. Quia autem diabolus ab initio sive per se
sive per suos non ob aliud bonos impugnat nisi ut eis justitiam tollat,
et boni non aliud per hanc pugnam exigunt, nisi ut suam justitiam non
amittant, patet profecto quod ipse cum non valet quod vult ad effectum
perducere, semper a bonis vincitur, etiam si foris praevaluisse
videatur. Ergo cum milites diaboli exterius violentiam inferunt, milites
Christi interius per patientiam vincunt. D. Ergo sacramenta Christi arma
sunt? M. Non solum arma, sed et medicamenta. D. Quomodo? M. Medicamenta
sunt, quia sanant infirmos; arma, quia protegunt sanos. D. Quid est
sacramentum? M. Sacrae rei signum. D. Quot modis fiunt sacramenta? M.
Tribus; id est rebus, verbis, factis. Rebus, ut in aqua, in pane, in
vino, in sale, in cinere, in oleo, in igne et in caeteris hujusmodi;
verbis, ut est Trinitatis invocatio et alia quae in benedictionibus sive
consecrationibus vel conjurationibus virtutem divinam habentia verba
proferuntur; factis, ut est crucis signaculum, incurvatio genuum,
expansio manuum, et caetera quaecunque talia sunt. D. Quare dicitur
sacramentum sacrae rei signum? M. Quia per id quod foris visibile
cernitur, aliud interius invisibile significatur. Verbi gratia: Ut per
aquam, remissio peccatorum; per ignem, ardor charitatis; per oleum,
misericordia; per salem, sapientia, etc. D. In talibus ergo salutem
quaeret homo cum ipse rationalis sit, et dignior in conditione sua rebus
insensatis? Quomodo ista salutem dare possunt et languoribus animarum
mederi; cum ipsa sint corporalia, nihil praeter speciem visibilem
habentia? M. Est prorsus aliud ibi praeter id quod oculis corporeis
cernitur; et ipsum est quod invisibiliter peccatorum maculas mundat, et
languoribus animarum medetur. D. Illa ergo virtus unde venit? M. Non ex
illius natura quod ibi visibile cernitur; sed ex operatione Spiritus
sancti qui in illo visibili invisibiliter operatur. D. Nonne hanc eamdem
virtutem ad reparationem hominis sine exhibitione vel adminiculo rerum
corporalium Spiritus sanctus praestare potuisset? M. Posset utique si
vellet. D. Quae ergo causa fuit ut ista instituerentur, ut homo quasi in
istis quae inferiora sunt et indigniora juberetur salutem quaerere, cum
solus Deus sit a quo homo salutem et debeat quaerere et possit sperare?
M. In istis, non ab istis jubetur homo salutem quaerere; sic ut eam cum
adeptus fuerit, sciat se ab illo qui eam in istis quaerere jussit
accepisse. D. Dic ergo cur praecepit Deus homini in ejusmodi rebus
salutem quaerere? M. Ut humiliaretur homo et erudiretur. Humiliaretur
quidem dum cogitur nunc jacens in inferiori bonum suum quaerere; quod
prius cum staret, a suo superiori contempsit accipere. Congruum ergo
praecedentis superbiae morbo, subsequentis humilitatis medicamentum
apponitur, ut videlicet homo qui prius Deum (perniciose elatus in
semetipso) despexerat postmodum salubriter humiliatus sponte se etiam in
sensibilibus rebus praeter Deum substernat. Ad doctrinam etiam
sacramenta proposita sunt homini, ut per ea quae exterius aguntur, quid
sibi interius exhibeatur possit agnoscere. D. Ergo in ommni sacramento
plus esse credendum est, quam id quod solum videri et corporali sensu
percipi potest? M. Duo ibi sunt: unum quod exterius sensu corporali
percipimus, quod proprie sacramentum, id est sacrae rei signum dicitur;
alterum quod non videmus sed credimus, quod recte res sive virtus
sacramenti nominatur. D. Quid interest inter signum et sacramentum? M.
Signum solum ex institutione significat; sacramentum etiam ex
similitudine repraesentat. Item signum rem significare potest, non
conferre. In sacramento autem non sola significatio est, sed etiam
efficacia; ut videlicet simul et ex institutione significat, et ex
similitudine repraesentet, et conferat ex sanctificatione. D. Utrum
potest aliquando sacramentum pro signo accipi? M. Improprie pro sola
significatione sacramentum vocatur. D. Quid si dixerimus illas Veteris
Legis figuras signa tantum fuisse futurorum, non sacramenta, et
spiritualem gratiam (quae in illis dabatur) mediantibus iis quae futura
erant sacramentis fuisse collatam? M. Si quis sacramenta priore effectum
sanctificationis habuisse negaverit, non mihi recte sentire videtur, in
hoc tamen dignitatem sequentium indubitanter praeferimus, quod illa et
visibilia et signa visibilium fuerunt; ista vero cum sint visibilia,
ipsa quidem tantummodo invisibilis gratiae sacramenta sunt. Idcirco
sacramenta gratiae primum per invocationem Trinitatis sanctificationem
in se suscipiunt, ac deinde sanctificationem conferunt, ut sint ex
sanctificatione sanctificantia, atque hoc ex sua sibique coelitus indita
sanctificatione conferant quod illa per haec conferre consueverant ex
sola horum significatione.
|
|